Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 159

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

159

<< Nr. 158 | Index | Nr. 160 >>

Absender: Ammann, Johann Jakob

Empfänger: Zwingli

Ort: Mailand
Datierung: 27 X (1520)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 358-359




--358--

Domino Hulderico Zinglio ἒπισκόπῳ Τιγυρίνῳ
Iacobus Amanus S.
Et si nihil quidem praecipuum sit, Zingli, amicorum dulcissime,
quod literis mandem, et nonnihil animo subverear, ne inanis usque
mearum nugarum loquacitas severissimis illis tuis atque sacrosanctis
occupationibus negotium facessat odiosiusque obstrepat, tamen, quoniam
Mediolanensis olim itineris comes Iaspar Frygius et idem
meus, ut tuus quoque, amicus egregius, patrios penates revisurus erat,
haudquaquam ausus fui committere, ut is absque scheda ad te proficisceretur,
veluti μνημοσύνῳ quodam et incolumis amicitiae quasi
pignore. Nam audio Zinglium, nec id sane iniuria Amano succensuisse
aut admiratum potius fuisse, quod cives et hospites suos vacuos
literarum ad se redire passus fuisset. Fateor, mi Zingli: peccatum
a me maxime est. Sed amico quodam errore inductus sciens nesciens,
volens nolens deliqui; et hoc faciliori venia dignum opinor erratum.
Cave autem istuc peccati aut oblivioni aut negligentiae meae adscripseris.
Nam nemo mortalium omnium est, qui sic Zinglii sui memor
vivat, qui absentem tanquam praesentem sic syncere et πέρι κῆρι, ut
Homeri verbo utar, amplectetur [!], veneretur ac colat, quique de

--359--

Zinglio crebrius aut etiam amicius sentiat loquaturve; nec mihi
quidem vel paululum ambigi solet, quin haud secus, atque res est,
animo tuo de me iandudum persuadeas. Sed age, optime Zingli,
istac tua seu ira seu admiratione aliquid est profectum. Effecisti, ut
mihi arbitrer posthac committendum quidvis potius, quam quamvis
levem scribendi occasionem negligendam; et hanc in partem potius
peccandum, quando, ut intelligo, ita vis, ut molestior scribendo sim,
quam cunctatior. Age evicisti tuo odio has literas; habeas et ames
sine rivali, eas tamen ineptas, garrulas atque insulsas. Nunc quod
reliquum est scire te, ex Frygio disces. Illud unum duntaxat addidero:
ut ut est, me huius itineris nondum poenituit, neque piguit.
Christus deus faxit, ut in posterum quoque ita futurum sit. Non
ita pridem accepi e Germania binas literas, alteras Beati Rhenani,
alteras Neseni, omnino amoris ac benevolentiae plenissimas. Expecto
avidissime tuum super meis rebus consilium; nam praeterfluxa
hac hyeme haud video, quid magnopere in Italia agam, hac conditione
in patriam aut Basileam remigraturus, a literis ut ne abstrahar.
Audio odiosissimam istam pestem, cui malae male sit, apud vos recruduisse,
quamobrem lentius in patriam propero. Faxit deus optimus
maximus, ut Zinglium, decus meum ac vitam, incolumem incolumis
revisere phas sit! Clivanus noster haud tam se quam te salvum
vult. Grebelius et item Binderus si salvi sint, gaudeo.
Vale, integerrime amice.
Mediolani, 6 Kalendas Novembris.
Domino Hulderico Zinglio, theologo Christiano, amico primario.
Tiguri.