Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 161

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

161

<< Nr. 160 | Index | Nr. 162 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 2 XI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 365-367




--365--

S. Proximis literis significavi tibi, quantum doleam, quod non
perpetuo liceat mihi apud te commorari, quantumque dolorem clam
gesserim nuperrime, dum abs te discedendum foret. Nunc aliam
cantilenam canto, quae animum omnem perculit, dum his diebus ad
me perveniret, non autem eo modo, quo superior de abitione ab amicissimo.
Scis, et longe praeclarius quam ego, quid proximo Helvetiorum
concilio in Baden nebulo ille Romanus, qui apud nos

--366--

est, de Lutherianis libris comburendis proposuerit, imo mandaverit
sub excommunicationis poena. Primum scire volumus tuam de hac re
sententiam, an sit obsequendum necne, postquam res fuerit in publicum
pronunciata, dein, quidnam Tigurini tui statuant. Dicam ego
nunc breviter, quid mihi videatur: excommunicationem plane contemnendam,
non quod Luthero tam praetendam, sed quod pecuniam,
quam pro libris exposui, invitus amittam; tum quoque, quod res
sit iniquior, quam ut ullus obsecundet. Ubi enim unquam in ecclesia
auditum condemnatum aliquem, qui non prius responderit, quur sic vel
sic sentiat, quique id tamen semper efflagitaverit? Clamatur hic per
totam civitatem, Lutherum comburendum et ludimagistrum; cum
ego nunquam de illo dicam quicquam, nisi apud meos, idque rarissime,
neque ex eo vel unicam sententiam depromam, quamvis sciam, quare
me Luthero semper adiungant: dico in scholis, quae sunt euangelica;
dico item, ubicunque res efflagitat, praeterea nihil. Sed quia haec
cum his consonant, quae illae [!] habet in plerisque locis, putant, ex
Luthero esse, quae sunt ex euangelio. Ob hanc causam facilimum

--367--

erit mihi respondere, si ita opus fuerit. Adhuc tamen libros non
libenter perdo; nimio empti sunt: non enim unum atque alterum
habeo. Consulas ergo, et consilium tuum sequemur; et brevi et brevibus
id facias plus quam rogamus.
Vale felicissime. Id optat uxor, filius et omnes domestici.
Lucernae raptim in die animarum anno M.D.XX.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zinglio, Tigurino euangelistae, amico primo.