Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 162

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

162

<< Nr. 161 | Index | Nr. 163 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 8 XI 1520

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 368-369




--368--

S. Mitto ad te, quae nuperrime adulescens quidam ex Wittenberga
huc dedit, quae, scio, absque risu legere non poteris. Verum
propterea mitto, nam si non risu digna forent de Eccio scripta, apud
me potius retinerem. At ne te traham diutius, verba adulescentis
subiungam. Sic nempe scribit: "Praeterea non potui me continere,
quin tibi de supercilioso theologo Eccio scriberem, qui cum domino
Martino praecedenti anno in gymnasio Lipsensi disputavit. Qui
iam Lipsiam reversus ad excommunicandum Martinum. Istum
tamen populus neque audire, neque videre, neque postremo hospicio
recipere vult amplius. Et ita manet in quodam hospicio, et non
audet, ut anno praeterito solitus erat, per plateas divagari." Et hoc
quidem studens Lipsensis bona fide cuidam in nostro gymnasio
familiari de eo scripsit, rudem plebeculam tandem eius nequiciam
cognoscere, ipsumque convivari, inebriari, scortari, demum ut duo
scorta invicem pugna congressa sint eius causa, quod uni plus nummorum
quam alteri fuerat elargitus. Atque harum rerum non ignarus
Melanchton hanc schedam de ipso edidit: "Germaniae suae libertas".
Quae nunc igitur reliqua salutis tuae spes est Germania? Terruerat
Alpes et Harcinium iugum, Rhenum, Danubium et Albim
nuper horrificis clamoribus ille Oto, Encelado et Typhoëo
immanior Eccius. Nunc autem et fulmina tibi et trisulcos Romani
Iovis ignes adeoque excidium minatur, Sueviae tuae infamis partus,
bellua Harpyis rapacior, hirco libidinosior, otho [!] versutior, chamęleonte

--369--

mutabilior, dipsade venenatior, leaena audacior, crocodeilo timidior,
breviter monstrum, quo nihil magis varium ullo unquam saeculo
vidit hic sol noster, quem ait omnia cernere sapientissimus poëta,
consutum ex mendaciis, vanitate, sycophantiis, insana gloriae fame et
conspurcatum libidinibus omnis generis. Foelicem Germaniam, gentium
victricem et dominam, nisi Eccium tulisset Suevia. Porro
autem, nisi prorsus iratos habemus superos, et hanc pestem non Typhoia
tela, non Stygos filia, sed veritas internitioni dabit; non illa
quidem Saturnia, sed quae e sinu optimi maximi patris egressa
orbi se quondam ostendit. Confide igitur, Germania! Fabulae sunt
Romani Ioves et fulmina, bullae, quas, et ipse bulla, Eccius vanas
vanus iactat.
Vale.
Tu quoque, mi Zingli, vale, et responde ad epistolas superiores.
Lucernae. Sexto Idus Novembris. Raptim. Anno M.D.XX.
Scheda illa pressa circumfertur.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zinglio, episcopo Tigurino, amicissimo suo.