Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 172

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

172

<< Nr. 171 | Index | Nr. 173 >>

Absender: Fabritius, Erasmus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Stein am Rhein)
Datierung: 4 III 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 436-438




--436--

Zuinglio suo Erasmus Fabritius S. D.
Succenses fortasse mihi, nec immerito mehercle, qui tam sedulo
rebus meis invigilans nihil tamen responsi hactenus abs me acceperis.
Dignus esset Erasmus gravi atque acri animadversione, utpote qui
Zuinglio suo, velut alteri parenti amato, in re tam seria velit illudere;
verum non caret, quo sese tueatur. De episcopatu Thermopolitano,
quem equidem tu facile mihi subeundum persuasisti, nihil
certi habeo, quod vel adhuc respondere aut possim, atque eo magis
abest, ut hucusque potuerim, quandoquidem nondum satis explorata
mihi est, quae sit ea in re cum genitricis tum germanorum, sororii
caeterorumque amicorum et affinium sententia. Nempe cum de ea re
pauca quaedam matri detegerem, videbatur mihi non multum obluctari
primum; caeterum ubi cum praedictis rem confert, obstat plus quam
dici queat, utpote mulier levi opera inducta eorum consilio, qui foelicitatem
huius mundi commodis metiuntur. Et quanquam haud ignarus
essem eius euangelici: "Si quis venit ad me et non odit patrem suum
et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et
animam suam, non potest meus esse discipulus", arbitrabar tamen eam
rem tempore successuram ad votum; sed eccum contrarium evenit.
Etenim quo longius expecto, hoc magis obstrepunt, interdum etiam
cum convitiis minitantes nescio quod ruiturum coelum. Ego, qui rem

--437--

eiusmodi te consultore lubentissime obirem, non ausus sum tamen
prorsus meis contraire; aiunt enim, et Bovillum nostrum id ipsis
consuluisse. De quo profecto non ambigo; ei enim magis arridet
primum illud tuum consilium, quod, ubi abs te discedebam, sibi scripseras.
Itaque coactis copiis meis in arctum, diu fluctuans haesitansque,
qua erumperem (nolui enim negare tibi Christianissime videlicet
suadenti neque tutum ratus sum, citra meorum assensum tam arduam
provinciam subeundam), demum id optimum factu arbitratus sum,
scilicet, ut cum domino administratore, magistro Leone, magistro
Luca et magistro Francisco Zinckio Lithopolim venias post
festum paschae; nuper enim, cum abbas noster fuisset in Heremo
beatae virginis, sponderunt omnes hii ad se velle venire, quam primum
effluxerit sacer ille dies pascatis. Itaque te rogo per Christianam
charitatem, ut una cum illis advenias; nihil non spero tua praesentia
me adsequuturum. Id si feceris, plane rem tibi cordi esse ostendes.
Vale, dulcissime anime mi! Ex domo genitricis meae. Uttingerum,
hominem vere Christianum, salutato, Margarytam item
famulam tuam et reliquos, quos ex animo Christianae synceritati
favere noscis, velut sunt: praepositus, Nicolaus Bachman,
Gaspar noster tuique adiutores. Unum est, quod te rogo, praepositum
interroges, quis vineam sacerdotii mei hoc anno possideat:
putabam eius fructus hoc anno ad me pertinere. Scribes ad me de

--438--

omnibus, si modo licebit per occupationes, quibus ut bonus pastor diu
noctuque conficeris.
Rursum vale.
iiij Nonas Martias M.D.XXI.
Erasmus ille idem tuus deditsisimus homunico.
Viro et docto et Christiano Ulderico Zuinglio, Tigurinorum
parocho etc., ad manus proprias. - Gen
Zürich meister Ulrich Zwingly, pfarrer zuo dem
Großen Munster.