Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 173

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

173

<< Nr. 172 | Index | Nr. 174 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 8 III 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 439-440




--439--

Rhenano suo S.
Τὰ περὶ τοῦ ἀδελφοῦ γράμματα τοῦ ἐκ τῆς τάξεως καλουμένης τῶν
μικροτέρων πρὸς τον %ψολορ=μαροον%Σίμωνα πεμφθέντα παρά σου ἀνέγνωκα καὶ ἐν τούτῳ
συμβουλεύω αὐτὸν πρὸς ἡμᾶς πορεύεσθαι| μεταξὺ δὲ γνωρίζω τῷ τοῦ
᾿Ερήμου οἰκονόμῳ, ὡς αὐτὸν προςλαμβάνειν ἀξιῷ [!], εἰ δὲ μή, δεήσομαι
τοῦ οἰκονόμου ἐν %ψολορ=μαροον%Κυσνάχῳ, ἵνα καιρῷ τινι θρέψῃ αὐτόν, ἕως ἂν ἡ
τύχη δεξιωτέρως αὐτῷ προσμειδιάσῃ. Cętera Leo noster "Querelam
pacis" in linguam Germanicam traduxit, quę per abbatem monasterii
Capellensis ad vos transmissa est, ut typis excudatur. Qum vero
Christophorum hunc nostrum in premenda "Principis institutione"
diligentem ac vigilantem operam navasse videat, pęnitentia ducitur,

--440--

quod non id etiam, quicquid est operę, crediderit. Si qua igitur
poteris efficere, ut e sinu domini Haluilensis, cui commissum erat
negocium, emungatur ac cui diximus Christophero ad premendum
tribuatur, rem Leoni facturus es gratissimam, id quod ipse illis ipsis
diebus, cum apud nos esset, optabat. Mitto Frobenio florenos 6,
quatuor testones pro floreno; alios nummos non habui; eos adscribat,
ut, cum ad vos descendero, reliquum addam. Descensurus enim sum,
postquam Erasmus aderit; imo si ipse (quod dii deęque omnes avertant)
non venerit, tu vero Basileę maneas, descendam. Alios item
4 or florenos mitto Matthię, quos illi pro operibus Augustini aduc
reliquos debeo. Perceperam te ad nos venturum; quod futurum sit
nec ne, haud scio; velim tamen proposito non excideres, ac post
dominicam quasimodo, in quos dies cęsar Helvetiis conventum ad
nostram hanc indixit urbem, ad nos properares cum Marco nostro
Theodorino domique nostrę diverteres et, qum liceret, Eremum
quoque nobis cum multis Tigurinis ac commendatore nec non Simone,
cęteris comitibus inviseres. ῞Ατινα ἂν πρὸς ἡμᾶς ἢ γράψῃς ἢ
πέμψῃς κρυπτότατα ἔσονται| χαλεπὸς δὲ τοῦ διὸς ὁ κεραυνός, διότι εὐλαβεῖσθαι
δεῖ.
Vale.
Ex Tiguro 8. Martii XXI.
%ψολορ=μαροον%῾Ο Ζύγγλιος.
Rhenano suo. - Gen Basel.