Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 178

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

178

<< Nr. 177 | Index | Nr. 179 >>

Absender: Trachsel, Balthasar

Empfänger: Zwingli

Ort: (Art)
Datierung: 20 IV 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 450-451




--450--

S. Cum scrupulus quispiam ingruit, ad te, vir venerande, veluti
ad sacram, ut aiunt, ancoram confugio. Quapropter, quomodo hae
duae dominicae orationis petitiones, scilicet: "Sanctificetur nomen
tuum" [Matth. 6. 9], et: "Adveniat regnum tuum" [Matth. 6. 10], in
vulgus, quo probe capiat, transfundi debeant, te literis mandare velim;
quae instanti cum nuntio huc advolent, rem facies grato quidem gratius.
Deinde cuncta mihi prospera, diis gratia, succedere te inscium esse
nolo, quanquam locum divae virginis Eremitanae missum facere
coactus sim. In causa haec sunt, quod cooperator meus una cum
nostratibus Marti militat; verum negotium coeptum olim Iesu favente
perficere spes est. Praetereo caetera, ne te meis naeniis fatigem, atque,
si id unicum proposuero, finem fatiam scribendi, quod tibi semper

--451--

quam commendatissimus esse cupio; quoad enim spiritulus hos reget
artus, habebis me, cui imperitabis pro voto.
Vive foelicissime.
Ex Tugurio nostro XI. Kalendas Maii MDXXI.
Baldassar Trachzelus, curatus Artensis.
Reverendo domino Udalrico Zinlio, Tigurinorum
euangelistae, homini doctissimo.