Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 182

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

182

<< Nr. 181 | Index | Nr. 183 >>

Absender: Rhenanus, Beatus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 30 V 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 459




--459--

S. P. D. Qui tibi has literas reddidit, divi dominici sodalis est,
vir hauddubie optimus atque mirum in modum eruditus, etiam in politioribus
studiis. Nam talem esse docent amicorum literae, quibus
mihi commendatus est, et ipse congressus tametsi perbrevis evidentius
comprobavit. Habet negocium quoddam, in quo tuam quoque desiderat
operam. Rogo ut amicum hominem diligenter adiutes. Quale
vero id sit, ipse suo ore referet. De Luthero multa narrabit.
Bene vale mi Zinli
Basileae. In die celebrationis corporis Christi M.D.XXI.
Beatus Rhenanus tuus.
Eximio magistro Udalricho Zuinglio, concionatori
Tigurino. - Zurich.