Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 183

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

183

<< Nr. 182 | Index | Nr. 184 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 4 VII 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 460-462




--460--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Mirari antea solebam, suavissime Uldrice, nunc etiam obstupescere,
quod tam longo tempore nullas prorsus a te accepissem literas,
exceptis istis nuperis. Quae ideo mihi gratae fuerunt, quod te salvum
declarabant. Timebam enim vitae tuae supra modum. Iratus tamen
iis eram, quod non multo longiores. At qui eas attulit, vice epistolae
de omni fortuna tua quaerenti mihi fuit. Gratulor fortunae tuae mirum
in modum, nec solum tui causa (ut tecum iocer), sed mei potissimum
gratia. Video enim, quid mihi nunc sperare debeam. Constitui itaque
ad proximum pascha, si prae bellorum strepitu licebit, in patriam
migrare; habebit illa alicubi angulum pro mea tenuitate. Et stabilivi
melius agros meos, et felicius hoc anno studui. Nam absoluta "Iliade"
nunc "Odyssaeam" aggredior. Caeterum sacerdos ille, honestus profecto
vir, multas de te laudes praedicat, neque vero id frustra apud
me, quippe qui eas cupidissime audio, tametsi non erat opus. Novi
te; vino vendibili non est opus hedera. Laboravit autem idem in re
ea, pro qua missus est, et diligenter et magna cum industria. Sed
senilis ista Iasparis pertinacia nulla diligentia vinci potuit. Adiuvi
et ego, quantus quantus eram, sed surdo cecinimus cantilenam; nec
persuadetur, nec a proposito discedit: ac si dura silex aut stet Marpesia
cautes. Dolet mihi vehementer, quod, eius exerciti literis, tantum

--461--

itineris, in tanto praesertim aestu homo iste maximus natu una
cum cive suo frustra propemodum fecerint. Accepi eum hospitio et
ob civitatem Tigurinam, quae me ubique suum habet praeconem,
et ob collegium vestrum, a quo saepe honeste susceptus sum conviviis.
Porro literae tuae tantum stimuli addiderunt, ut iam coactus id fecisse
videar; verum ipse honestissime ubique solvit, quem equidem tibi, non
secus atque tu eum mihi, unice commendo. Cui tu ex meis literis
apud consanguineos de summa in ea re diligentia testimonium dabis;
vera etenim scribo. Nihil omisit earum rerum, quae fieri potuerunt.
Iam de Luthero ut multa scribam, non est visum operae precium,
quando ex Scudis omnia facillime intelligere potes. Magnus
ille est. Mataeologi nostri sese dignum egere, ne scilicet vel nostra
aetas Pharisaeis careret. Damnarunt triumviri, Beda, non tamen
venerabilis, Quercus et quidam Christophorus. Nomina sunt
horum monstrorum etiam vulgo nunc nota, Belua, Stercus et
Christotomus. Mirum vero, quam monachi omnibus practicis, ut
vocant, nunc discursitent. Ego sane Lutheri pene nulla habeo opera,
excepta unica "Captivitate Babylonica", quae mihi tam impense placuit,
ut illam ab initio ad finem usque ter magna ammiratione legerim,
ubi, deum testor, discernere nequeo, an eruditio illa summa animi

--462--

istam libertatem, an ea παῤῥησία iudicium vincat: ita ex aequo mihi
certare videntur. Longior esse nolui, quod omnia Scudi et elegantius
et brevioribus enarrare possunt. Faber Stapulensis ab urbe longe
abest ad XX lapidem, neque ullam ob causam, quam quod convitia
in Lutherum audire non potest, tametsi Quercinus ille theologus
neque a Fabro neque ab Erasmo etiam temperat.
Tu interim vale et ita perge ad astra tendere iter.
Luteciae anno a redemptione nostra MDXXI. ad quartum
Nonas Iulias.
Ioanni im Hag quinque coronatos dedi bona fide. Salutat
te S. P. Q. R., inprimis vero Galataeus et Herus.
Saluta nomine nostro dominum doctorem Engelhart, dominum
Henricum Uttingerum, Binderum, Grebelios, et quos nominis
nostri studiosos existimes.
Rursus vale et nos ama; id enim nos impense facimus.
Domino Vldrico Zinglio, viro integerrimo et theologo
vere Christiano. Tiguri.