Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 184

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

184

<< Nr. 183 | Index | Nr. 185 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 11 VII 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 463-464




--463--

S. Scio, quod multis hac tempestate vexaris casibus; non tamen
potui ad te non scribere etiam, quae me premunt, atque consilium,
imo instructionem petere, quemadmodum in iis foret agendum. De
libero arbitrio novisti, quae hactenus sunt servata et quae hodie de
ipso disputentur. Quae illi dicunt, plane non accipimus, quae alii,
ita tenemus, ut tamen semper aliquid me perturbet. Hoc autem in
primis, quod vulgarium illud videtur confirmari, quo dicitur: Nihil
refert qualiter vivam; nam si sum electus ad vitam, male agere non
possum, imo vitae aeternae sum certissimus; sin minus, frustra laborem,
etiamsi manibus pedibusque adnitar, ut agam quam optime. Quod si
verum est (ut a quibusdam etiam bene sentientibus conceditur), posset
deus condemnari iniusticiae. Me capis. Sin autem minus verum,
videntur hodierni illi aliquo pacto aberrare. Iam non opus habeo,
neque tibi laborandum est, ut vel Pauli cap. 9. ad Romanos proponatur
mihi, vel Augustinus, vel Hieronymus contra Pelagianos
vel Ambrosius "De vocatione gentium", qui omnino cum Paulo convenit;
nam illos novi; sed ut illam vulgarem sententiam tua sententia
confutes vel adprobes, si vera sit, idque brevibus; pluribus enim nihil
opus. Suffureris tibi aliquot momenta, ut mihi obtemperes, rogo.
Praeterea scis, ut Artensis ille parochus concionatus sit de sacerdotum
matrimonio exemplo Zachariae et Elisabeth [cf. Luc. 1. 5],

--464--

tumultumque incidisse ob eam causam, ut ancillam suam ad me transmiserit.
Haec ergo (ut breviter dicam) ad meos dixit, non ad me,
nuperrime parochum hic fuisse (fuit enim hic) hac de causa, ut sese
sibi matrimonio coniungeret, tuo iussu. Atque ita factum. Miror ego,
an iusseris, idque hac de causa: nam videretur temere factum, non
dico iniuste et contra deum, nisi forte in quantum generaret offendiculum.
Consultius enim mihi videretur, si suasisses, ut dimitteret
potius, usque dum res aliam nanciscerentur faciem. Non enim nescis,
quam prorsus hominem Christianum, et maxime eum, qui aliis praeest,
Paulus [Röm. 14. 1 ff.] scandalum vitare velit, nempe ut peccata iudicet,
si scandalo sint, quae praeter id peccata non sunt. Fac sciam,
an res ita habeat, nec ne. Postremum hoc mihi necessario expones.
Venit in manus meas Platina, qui vitas pontificum scribit. Is memorat
de Constantino, quantis divitiis ecclesiam Romanam dotarit.
Deinde pene inter optimos recensentur pontifices, qui hunc imitati nihil
omiserunt, quod ad templorum exornationem pertinuit. Mihi videtur
nihil ab illis potuisse fieri perniciosius, et tamen eos damnare facti
non audeo. Certiorem me facito quam brevissime, siquando licebit
per ocium.
Vale et age viriliter, et confortetur cor tuum, et sustine dominum.
Me redames volo. Salutant te mei, in primis uxor et filius.
Raptim Lucernae XI. Iulii anno MDXXI.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, viro Christianissimo,
amico primo - Tiguri.