Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 193

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

193

<< Nr. 192 | Index | Nr. 194 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 21 XII 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 482-483




--482--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Si vales, bene est; ego in tantis rerum tumultibus utcunque
valeo. Quod tam raras a te literas accipio, nihil equidem miror.
Quis enim tuto ferret? Caeterum senex ille, propter quem tantum
laboris susceperat dominus Ioannes Fritz, magna poenitudine sentit
nunc non recte tantis meis atque amicorum suorum precibus obstitisse.
Hospes enim, apud quem viginti iam annos vixit, eum seniculum invalidum
inutilemque penitus e domo extrusit. Augurabar sane hoc
futurum. Nam agnosco hospitem πανοῦργον totum. Emit victum in
coenobio quodam, quoad vivet. Scripsit sorori pro nescio quibus
rebus. Ego plane, quid fit, non intelligo. Et audio, tibi insidias
strui a peccatoribus, quam rem vehementer doleo. Hydram vides.
Hercules ut sis oportet. De Luthero prorsus nihil nunc audimus;
adeo ista bella omnia turbant. A theologistis Lutosis damnatus,
qui pallamentum [!] ad idem facinus adduxere. Leonis mors nuntiata
erat; nondum tamen nova electio. Rex Luteciae est, cum quo
et Budaeus. De studio meo ex Galataeo intelliges atque ex
Urso, quos equidem tibi commendo plurimum. Unum desydero, ut
patria valeat. Habeo enim in animo ad venturam aestatem, si cum
Germanis bellum non fuerit, non solum ire in patriam, sed etiam
migrare. Deus optimus maximus benignitate sua rebus consulat humanis.

--483--

Tu me amicis omnibus commendes velim. Et cura, ut recte
valeas. Herus Avienusque te maximopere salutant, totus denique
S. P. Q. R.. Salutabis nomine nostro dominos canonicos omnes,
praecipue vero dominum Henricum Uttinger, deinde cives omneis,
Ammanum, Grebelios, Luchsingerum, et si qui sint alii.
Vale
Luteciae ad annum natalis dominici M.D.XXI., ad duodecimum
Calendas Ianuarias.
Domino Uldrico Zinglio, viro integerrimo,
philosopho et theologo vere Christiano - Tiguri.