Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 192

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

192

<< Nr. 191 | Index | Nr. 193 >>

Absender: Bersius, Marcus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 12 XII 1521

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 480-481




--480--

Huldericho Zuinglio Marcus Bersius Theodorinus S. D.
Gravor plane ad te scribere, suavissime Hulderiche. Quid enim
attinet tam delicatas aures incultis meis et illiteratissimis litteris occupare?
Conveniret magis silere quam loqui, nisi officium cogeret, ne,
sicut nuper, tanta beneficia in immerentem, ita et in non intelligentem
collocasse videare; speciatim ea celebrare candor tuus non admittit,
incivilitas mea non assequitur. Quid ego rependam, non habeo, preter
animum, qui adeo tibi adgluttinatus est, ut non posset magis. Quis
autem tam divinum pectus maxima benevolentia non amplecteretur,
miram et conditam morum facilitatem non exoscularetur, vite integritatem
non suspiceret? Ut interim insignis eruditionis tue commendationem
eruditis concedam et, ut uno verbo dicam: in te uno natura,
quid efficere possit, videtur texperta, et, quod ego magis demiror, tantis

--481--

animi corporisque dotibus ornatus talem te exhibes, ut a philautia
totus sis alienus. Sed ne te gravioribus studiis deditum inconcinna
mea garrulitate offendam, semel finiam, si modo hoc unum a te extorsero,
ut me mancipiorum tuorum gregi adnumeres. Erasmum apud
nos agere non dubito te scire; magister Beatus abiit Sletstadium,
domi rebus suis dispositis ad nos rediturus. Te quoque brevi advolaturum
expectamus; sed forte non inconsultum erit differre, donec
Beatus redeat. Sed audi, mi Hulderiche, rem indignam: Dominus
magister Nicolaus et Simon hic fuerunt (dicunt) et me nec
viso nec salutato recesserunt. Rogo, ne tu simile facinus admittas.
Forte aliquid novi a me expectas: ea, que nova hic eduntur vel aliunde
afferuntur, prius sunt apud vos, quam apud me. Adam Petri
"Locos communes rerum theologicarum" imprimere cepit, sed non
potest absolvere exemplari deficiente.
Vale.
Ex Basilea XII. Decembris anno XXI.
Omnibus numeris absoluto viro domino Huldericho Zuinglio,
concionatori et canonico Thurizensi.