Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 207

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

207

<< Nr. 206 | Index | Nr. 208 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: (Zürich)
Datierung: (V 1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 517-519




--517--

S. in Christo Iesu.
Quod silentium tam egre fers nostrum, non est, quod mirer; nam
et ipse tibi silentium imputo longe crebrius ad nos scribenti quam
recipienti literas. Ita est impatiens amor omnis morę, qui, ut inter
nos est integer, ita utrique bonum semper suadet. Unde factum est,
ut et impatientiam tuam et moram nostram negociis adscribas, non
torpori, non desidię; quapropter satisfactioni parcam nunc, illa usurus,
cum veritas minus excusabit; illic tum fucum excusationis adspergam.
Quibus autem negociis veter ab omni officio, fama nimirum vulgi iam
dudum didicisti; qua tamen veritatem ipsam tam abest ut discas, ut,
etiamsi vera narraret, suspiciosa tamen fierent ipso nomine fama vulgi.
Volo itaque rerum omnium summam paucis perstringere. Miserat
antistes Constantiensis suffraganeum suum, theologiae doctorem,
et Ioannem Vannium eiusdem et ordinis et professionis, sed euangelistam
Constantiensem satis Christianum, et doctorem Brendlinum
(sic in medio consistebat virtus; nam extrema erant valde vitiosa) -

--518--

Tigurum, inquam, miserat, ut tragicam agerent σαρκοφάγων fabulam;
nullius tamen caput tam infeste atque meum petierunt. Eis ita apud
senatum et sacerdotum ordinem respondi, ut vulgo iactatum sit, nunquam
ultra copias sarturos aut fęliciter congressuros; tametsi nunc
diversum audiam, nempe reparare illos pręlium, quos tamen ita metuo,
ut littus altum fluctuum undas minacium, σὶν δὲ θεῷ. Nos enim quid
sumus? His profligatis ecce alia parte adoritur Conhardus ille seniculus
ματαιολόγος, ampla quidem ille sed personata fictaque machina.
Ea fuit libellus annis iam 3 natus, ut elephanti partum agnosceres
in ridiculum murem desiisse. Quem in deo ita ventilavimus, ut cornu
vehemens taurus aristas, quamvis apud capitulum nostrum res acta sit.
Letus tamen secutus est exitus, ut τραγικωμῳδίαν merito diceres. Sed
hoc unum interea discimus, quam arcte sint coniunctę victoria et invidia.
Reliqua ex hoc nostro accipies. Sebastianum Tiguri
tecum sumus honorifice excepturi, rerum etiam omnium egentes: ita

--519--

polliciti sunt Engelhartus, Utingerus, Rodolphus, omnes. Servite
tamen tempori.
Vale cum Xilotecto.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Myconio suo amico carissimo. - Gen Lucern.