Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 209

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

209

<< Nr. 208 | Index | Nr. 210 >>

Absender: Wanner, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Konstanz
Datierung: 22 V 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 521-523




--521--

S. Gratissimae michi fuerunt litterae tuae, ornatissime vir, quibus
te nullos fastidire labores mei causa polliceris. Rem certe facis
michi omnino necessariam: iam vituli multi et pingues tauri me obsederunt
[Ps. 22. 13], quorum insidias atque atrocitatem sine optimorum amicorum
auxilio vix possum effugere. Invidiosissime etiam observant quodlibet
verbum. Nuper enim, cum docerem, tempora minime observare [!]
debere neque dies neque horas etc., ipsi mendaciter dicebant, me
omnes solennitates ut pernitiosas abiecisse, et id genus multa, quae
scribere non licet. Ultimo tamen, cum declamarem, venit quidam

--522--

Iohannes Schlupf, parrochus in Iberlingen, insignis sophista; is
me absurdas veritates praedicasse puplice clamavit, dum esset in quodam
convivio etc. Hec ideo scribo, ut intelligeres, quam opus habiturus
sum [!] amicorum consiliis; plenius tamen omnia dicam, cum ad te
pervenero. Episcopus malum de me suspicatur, suffraganeus inimico
inimicitior michi est. At me hec non conturbant; malo enim esse Cristianus
cum multorum invidia, quam relinquere Cristum propter
mundanorum amicitiam. Mitto tibi libellum Lutheri admirabilem,
quem dominus Vuolfgangus Mangolt ex Nürenberga paucos
ante dies portavit (est enim et ipse, qui veram pietatem amplectitur).
Hunc imprimi facias celerius! Sunt, qui habendi desiderio flagrant.
Iuvenis iste expectabit, donec fuerit excussus; cui primum venundari
debent; eam enim ipsam ob rem suis expensis ad te descendit.
Iuva igitur eum, ne frustra expensses [!] fecisse videatur. Te salvum
optant Ioannes Melisshoffer, Vuolffgangus Mangoldt, qui
etiam in tuo albo conscribi petit.

--523--

Vale, mi frater, et inertiae mee parce! Christi doctrinam servabo;
mirum enim in modum ex libello isto confortatus sum.
Iterum in Cristo vale.
Datum ex Constantia XXII. Maii MDXXII.
Tuus Iohannes Wanner.
Verae et candidae theologiae doctissimo Huldricho Tzuinglio,
Tigurensium episcopo, amico sibi sincere dilecto.