Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 214

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

214

<< Nr. 213 | Index | Nr. 215 >>

Absender: Haller, Berchtold

Empfänger: Zwingli

Ort: Bern
Datierung: 8 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 532-534




--532--

S. D. Singularis tua humanitas, cuius omneis implevisti erga me
numeros, et huius boni fratris Franciscani sanctum concionandę
veritatis institutum quasi suo iure aliquid literarum a me exigere videntur,
quę mei memoriam aput te foveant nec tam plane refrigescere
patiantur; mea autem cautio esse debet, ne diutius, quam par est, te,
hominem, ut audio, occupatissimum, obtundam. Itaque rem ipsam in
pauca conferam. Pater ille Franciscanus, et nihil minus quam
monachus, concionator tamen apostolicus et generalis conventus Avinionensis
ad quinquennium iam ferme docendę veritatis Christianę

--533--

officio functus, Gebennis, Lausannę coram episcopo, Friburgi
et iam Bernę, Latino tamen sermone, concionatus est nostris sacrificulis,
non dum ex omni parte in re Christiana sanis, de ecclesia,
sacerdotio, sacrificio et missa, rursum de Romanorum pontificum,
episcoporum traditiunculis, de ordinum et religiosorum fatuis et plene
hypocriticis superstitionibus cęterisque multis, quibus omnibus non nihil
profuit. Non quod hęc a nobis aliena sint, verum a tali homine
Franciscano, Observante, Gallo (quae omnia mare superstitionum
confluere faciunt) inaudita videbantur. Is igitur totam peragrabit
Germaniam et itineri ad Tigurum accinctus petiit, ut tibi eum
commendarem. Non dubito, quin pro tua in me humanitate eum
humanissime tractabis [!]. Ipse mox videbis, cuius ingenii, doctrinę
et eruditionis sit; boni igitur consulito. Cęterum libellus ille tuus
profecto Christianus ad Suitenses aput nos male audit, immo
pessime. Nec tamen est, quod in re ipsa vituperent, sed quod solis
Suitensibus hac tua persuasione a Gallo separatis dedicaveris. Res
Christiana pedetentim vires assumit. Multi e senatu et plebe ad
partem suis lectionibus, tum a me, bene instituti sunt. Verum infirmos
(feroces tamen Ursinos) lenius tractare convenit, donec mansuefiant.
Postremo me unice tibi commendato utere, nec deero,
meoque nomine salutari cupio dominum Leonem Eremitarum
episcopum, magistrum Georgium, cooperatorem tuum, cuius indies
expecto literas, sepe spe mea frustratus, cęterosque bonos viros. Salutant
te dominus Sebastianus Minorita, Valerius, Nicolaus a
Wattenwil, Heinricus Lupulus, aliique innumeri.

--534--

His vale.
Bernę 8. Idus Iulii anno 1522.
Berchtoldus Haller aput Bernates canonicus
ad aram usque tuus.
Dominus Thomas Wyttenbach de rebus uxoriis quaedam
narravit et commissa nobis reliquit. At quomodo se aput vos habeant,
omnes audire desyderamus.
Domino Huldricho Zuinglio, Tigurinorum τῷ ἐπισκόπῳ,
viro vere Christiano ac theologo, domino suo cum primis amando.