Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 216

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

216

<< Nr. 215 | Index | Nr. 217 >>

Absender: Rhegius, Urbanus

Empfänger: Zwingli

Ort: Lindau
Datierung: 16 VII (1522)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 537-538




--537--

Urbanus Regius Vdalricho Zwinglio S. D.
Nihil scripsi ad te hoc biennio, Udalriche charissime, id quod
nolim vel oblivioni adscribi vel negligentię, tametsi procrastinator sim
maximus. Quid igitur siluisti, inquies? Institueram Turregum visere,
ut aliquando patronos meos adirem, tocies peramice invitatus, sicque
viva epistola rem omnem coram melius transacturum me spęrabam.
Verum sors rerum mearum vocabat aliorsum; fęlicius tamen iungor
tibi, quam illi ipsi, quibus intueri te quotidie licet, nempe animo pio
vereque amico. Non enim dies ulla illucescit, qua non tibi Christi
graciam augeri ex animo cupiam. Quo putas iubilo exultarunt euangelii
adsertores, cum tu nuper pseudapostolos cum suo Anania,
pariete dealbato [cf. Act. 23. 3], Paulino spiritu es adortus! Deuteroses
conculcasti; facti rationem pie docteque sic reddidisti, ut antichristi
satellites nihil iam possint aliud quam frendere. Hac de re
cum diebus superioribus commentaremur tui amici, aderat et Sigemundus
Rubellus. Insinuari tibi peciit vir perhumanus, qui tibi has
reddidit; huic quicquid impenderis humanitatis, mihi ceterisque pie studiosis
impendisti. Eoque pede, quo cępisti, pergito. Qui hunc tibi
spiritum dedit, Christus, idem provehet. Quod nostrum est, precibus

--538--

assiduis instabimus, ne in vanum cucurrisse pseudoapostolus videare.
Quae ego tulerim ob euangelium, ex Oecolampadii factis intellexisti,
et cum per negocia licuerit, uberius scribam.
Vale renascentis theologiae decus.
Ex Lindo 16. Iulii 1522. Saluta ex me dominum Pancratium.
Sigemundus Rubellus te plurima salute impertit.
Humanissimo viro domino Huldericho Zingelio, vere pio theologo,
Turreganę ecclesię pastori optimo, fratri meo. - Zirch.