Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 217

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

217

<< Nr. 216 | Index | Nr. 218 >>

Absender: Zwingli

Empfänger: Myconius, Oswald

Ort: Zürich
Datierung: 19 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 539




--539--

S.
Carissime Myconi. Ad te mitto "Suplicationes" istas, de quibus
nihil clam te est, sed tota hebdomade serius, atque voluissem; verum
aliter fieri non potuit. Tu eas distribuito, ut opportunum erit; nam
Iudocus ita nobiscum statuit. Xilotecto prorsus nihil nunc scribere
prę occupationibus possum; hoc tamen illi velim dixeris me
prorsus nihil offensum esse, quod cunctatus sit nomen suum dare;
sed potius totum hoc esse ex mea omniumque sententia, ut res summa
cum tranquillitate fiat, et ut potius paulatim quam simul res agatur,
pręsertim qum videamus quosdam tam procaciter contra niti. Propter
Christum enim etiam uxor deserenda erit [cf. Matth. 19. 29]; sed dii
meliora! Pręstat autem, ut Xilotectus, Gamalielis persona indutus,
coram senatu possit sententiam dicere: discedite ab hominibus
istis etc. [Act. 5. 38], quam cum apostolis vapulatus urbe eiiciatur. Bonam
spem de negocio concepi, tametsi apud nostros nihil vel parum
possit consilium; omnia furor tentet etc.
Vale et salvum iube Xilotectum ac tuos omnes.
Ex Tiguro XIX. die Iulii M.D.XXII.
Tuus Huldricus Zuinglius.
Myconio suo carissimo.