Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 218

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

218

<< Nr. 217 | Index | Nr. 219 >>

Absender: Steiner, Werner

Empfänger: Zwingli

Ort: Zug
Datierung: 20 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 540-541




--540--

Vir bonarum litterarum ac virtutum eruditissime! Quas ad me
dedisti litterulas, accepi quam gratissime. Scias me ductum magna
admiratione, ut [!] non cicius ad nos scripseras. Fuit his diebus apud
me noster Iudocus Kylchmeier, qui sume [!] nostra expectat
negocia, et ob hanc causam venit me eo libentius visurum, ut quid

--541--

de his ei enuntiem etc. Ego quidem magnis et multis negociis occupatus;
ea propter te adire non potui. Non minus tamen pro meo
posse constans et firmus manebo in euangelicis negociis et dictis
sanctorum apostolorum, et quicquid ad hec possum, me, mea (non mea,
sed dei) offero tibique, tanquam excellentissimo patrono nostro, ad
hec reddam me promtissimum. Queso non mea scripta, sed animam
respicias. Cui patrono nostro me permaxime commendo, quem aliquando
cerciorem facias de tuis negociis et praecipue nunc ad festum
divi Osualdi, ut nostris amicis quid boni ostendam, quia tuis litteris
nihil iocundius nobis contingit.
Vale in divino bene beneplacito.
Quod tibi prius non scripseram, non ob aliam causam factum
fore noscas, nisi ob ignoranciam meam; unde non egre feras, sed me
ama, ut soles.
Ex Zugiano oppido 20. Iullii [!] MDXXII.
Libellos ad episcopum Artensem et fratrem nostrum mittam
quam promptissime.
Tuus totus
Vernherus Lapidanus, vulgo Steiner.
"Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput
anguli. A domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris
etc." [Matth. 21. 42]; reprobaverunt scolastici: in nostro seculo factus
est etc.
Doctissimo ac vere Christiano domino Huldrycho Zwinglio,
fratri suo in Christo dilectissimo, episcopo Turicensi.