Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 22

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

22

<< Nr. 21 | Index | Nr. 23 >>

Absender: Tschudi, Aegidius

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: (vor Ostern 1517)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 53




--53--

Vlderico Zinlio Aegidius Scudus εὖ πράττειν.
Posteaquam iamdudum, vir eruditissime, ad te scripserim, nunc
demum iterum ad te dare literas cogor; quamvis tamen illibenter tuam
humanitatem meis indoctis atque ineruditis literis conturbem, tamen
necessitas ita cogit me, ut id me facere oporteat. Iam pridem enim
literae Petro atque Valentino allatae sunt, ut discederent, atque
ego hic cum Glareano manerem, quousque hinc pergeret. Ille tamen
(ut audio) non ultra pascha hic manebit atque neminem tunc habebo,
qui me erudiat. Si nanque opus erit me ad patriam ire nec deinde
studere, statim obliviscor omnium, quae didici. Quare rogatum te
habeo, vir eruditissime, ut, si uspiam id esse poterit, me ad te recipias.
Non enim cum aliquo docto libentius esse velim, quam tecum. Ubicunque
igitur hoc promereri quivero (modo id fiat), ero semper paratissimus.
Hisce vale.
Basileae ex aedibus nostris.
Aegidius Scudus tibi obsequiosissimus.
Vlderico Zinlio, viro doctissimo.