Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 220

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

220

<< Nr. 219 | Index | Nr. 221 >>

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 28 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 544-545




--544--

S. Boni, qui pauci sunt, commendant libellos vestros; alii nec
laudant nec vituperant, quamvis illud tamen pauciores, quos audiam,
hoc plures. Aiunt vos tentare rem, quam nunquam perducatis ad
finem optatum. Alii episcopum existimaturum, quod bardum eum iudicetis,
quia rem referatis, quam nec ipse nec papa possit admittere,
sed unum concilium. Alii mussant, atque hi omnes sacrifici. Quid
iudicet vulgus, nescio. Hoc scio omnes ad unum insanire, non in vos
quidem, sed in euangelium. Belli furor occupavit omnia; caecutimus
igitur ad ea, quae sunt coelestia; nihil ob id apud Helvetios agendum
de iis rebus, quae Christi gloriam possunt augere. Christum nunquam
noverunt, quocirca, quid sit gloriam eius augere, ignorant. Agunt suas
nugas neque ab his volunt vel latum unguem discedere. Docuerat
eos Sebastianus noster viam Christi; noluerunt eum. Quamvis, si

--545--

verum sit dicendum, quis in causa sit, non ita compertum est. Suspicamur
tamen dercanem esse nostrum (ecce ut sim lapsus, volebam
dicere decanum) cum uno et altero, qui rem confecerint. Vae illis
ut enim suę libidini satisfiat, seducunt et se et totam turbam. Deus
misereatur eorum! mutatus sum animo. Caeterum de disputationibus
ni habeam brevi, quid actum sit, occidi. Fac igitur, nisi sint, quae
te cohibeant, sciam. De Sebastiani "Apologia" quid sentias, per
deum rogo, significes uno saltem verbulo. Non lubenter ad scribendum
te voco, sed quod haec me tam vexant, interim dum nescio; sic
iubeo - non cogo tamen, non plane - ore committas, cui sit committendum,
id quod etiam nuper fecisti, et sufficit mihi. Sed quid
putatis vobis futurum, cum totus orbis contradicat, imo resistat omnibus
viribus? Quam bene vobiscum agitur, qui habetis gratiam dei,
ut hominum non timeatis nec minas nec aliud quicquam! alioqui enim
plane deiiceremini. Adsit vobiscum spiritus sanctus. Sic oportet desinere
interrumpente rustico quodam importunissimo.
Vale et me ama.
Lucernae quinto Kalendas Augusti anno M.D.XXII.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, amicissimo suo.