Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 221

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

221

<< Nr. 220 | Index | Nr. 222 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 29 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 546-547




--546--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Atat hercle verba mihi data sunt; vicit ira (dicere volui vinum).
Egregie stomachatus est in te Franciscus ille, quem mihi velut
penicillo pinxisti, donec nescio ex quo percepit eadem, quae tu de eo
ad me scripseras. Ibi tum homo festivus sese purgare, scripsisse de
se quendam (neque enim te unquam nominavit) ingentes nugas, quod
sit hypocrita, bilinguis; orare fratres praecipue, quanquam et omneis
alios auditores, ut pro illo homine, qui talia scripsisset, te nimirum
denotans, ut deo optimo maximo preces fundant, ut erratum agnoscat
suum, qui tantum peccati commiserit, tam innocentem traduxerit.
Risere quidam; sed frater, ut se magis fratrem ostenderet, haec aliquot
lectionibus (ut audio) repetiit. Miror vero, unde ea hauserit;
neque enim ex iis, quae ad me datae sunt, literis haec habere potuit,
neque ex Erasmo, quippe cui eas non ostendi, quando iam aliquot
hebdomadis parum cum illo mihi negotii est. Senium in culpa est et
morositas, qua me parum humaniter excepit. Longae sunt ambages,
verborum plaustrum. Hoc unum gaudeo innocenti mihi haec evenire,
non tamen ab Augusto, qui me proscribere audeat. Ad dedicationem
templi vestri (si Christus annuat) istic adero, loquemurque de rebus
omnibus copiose. Lego iam publice magno in auditorio, ut habeant
sophistae, quo crucientur; nam istuc conabor, ut nunquam desit, quod

--547--

illi non libenter videant. Mira tragoedia hic agitur; sed spero finem
propediem rei cum ingenti sophistarum iactura. Ammanum et
familiam totam nomine nostro plurimum salutabis, Grebelios item,
Luchserum, tuos diaconos sive hypepiscopos.
Vale et me ama.
Basileae ex aedibus nostris anno a Christi natali M.D.XXII.
ad quartum Calendas Augusti.
Hoc etiam te oro, literas adpositas alteras Eremum Herulo
meo, alteras Glareanam fratri mittas; nam illorum non parvum
negotium agitur, quanquam et meum.
Domino Ulderico Zinglio, theologo vere Christiano, viro integerrimo,
Graece Latineque doctissimo, amico tamquam fratri - Tiguri.