Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 222

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

222

<< Nr. 221 | Index | Nr. 223 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Rhenanus, Beatus

Ort: Zürich
Datierung: 30 VII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 548-549




--548--

S.
Convenit nos, doctissime Rhenane, Schürerius ille vester, imo
noster, sub ipsum crepusculum, quo illucescente rursum abiturus erat.
Nolui igitur committere, ut sine conditionis nostrę tessera veniret ad
te; ita enim de te persuasi sumus, ut nunquam non gratum facturi
simus tibi, quoties indicamus, quid apud nos agatur. Primum itaque
omnium scias Franciscanum quendam e Gallia, Franciscum
nomine, retroactis non adeo multis diebus apud nos Tiguri fuisse ac
de adoratione divorum eorundemque pro nobis intercessione in scripturis
mecum multa contulisse, nusquam tamen opitulante scriptura
evincere potuisse, ut divi pro nobis orent, id quod multo fastu facturum
iactaverat. Tandem Basileam concessit, ubi longe aliter totam
rem narrat, imo mentitur, atque acta est. Quamobrem tibi ista placuit
significare, ne Cumanum leonem ignorares, si forte fortuna aliquando

--549--

ad te diverterit. Subsecutum est intra sex dies aliud cum nostris
fratribus certamen; hi sunt prędicatores Augustinenses Minores.
Postremo indixit illis consul et senatores 3, quibus id muneris mandatum
erat, ut relictis Thomabus, Scotis reliquisque id farinę doctoribus
unis sacris literis nitantur, quę scilicet intra biblia contineantur.
Hoc beluas istas tam male habet, ut unus frater, pater lector ordinis
Prędicatorum, a nobis solverit, nobis non secus flentibus, ac si
morosa et dives noverca vita excesserit. Non desunt interea tamen,
qui nihil non minentur; sed advertet dominus mala inimicis suis. Putamus
te "Supplicationem" vidisse, quam aliquot nostrum ad episcopum
Constantiensem dedimus. Bozhemius supra quam mihi de eo
polliceri ausus essem, rem pro Christo strenue gerit, ex omni parte
integer. Sed redeundum est ad Schürerium in superius triclinium,
ubi cum aliquot potat, miscendumque iocos. Tu interea fac rescribas,
ut finita confabulatione verius quam συμποσίῳ epistolam tu am legam,
ut gratia gratiam excipiat.
Salvi sint ὁ Φρύγιος, Sapidus, Gloterus, alii. Christus
te nobis incolumem diu servet.
Ex Tiguro 3. Kalendas Augusti MDXXII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Beato Rhenano, viro piissimo et doctissimo. - Sledstatt.