Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 224

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

224

<< Nr. 223 | Index | Nr. 225 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 4 VIII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 554-555




--554--

S. Non potes nescire, charissime Zingli, turbas sacrificum de
Christo bene sentientium, non etiam, quam sint aliqui, qui multa
patiantur propter eandem causam, inter quos quidem non postremum
esse Artensium pastorem novisti optime. Nescio, an et illud scias,
quod vitae securus iam aliquanto tempore non fuit, id autem propter
uxorem ex maiore parte, tametsi ob quasdam etiam conciones, quas
inconsultius effutivit. Dubito ego ferme, melius esset nec ne, si e
patria discederet. Causae sunt in utranque partem satis probabiles,
in alteram tamen ob unam causam probabiliores, atque haec est, quod
uxorem habet; ea nanque eiusmodi est, ut nulla alia possit aeque
omnem populum contra ipsum extimulare, in primis quod putant rem
esse adeo nefandam, si sacerdos cum uxore legitime vivat. Interfui
ego, dum Artensium aliquot de sacrificorum connubio disputarent;
praesertim autem de pastore suo illic audieram, ut continuo nuncium
ad hunc dimitterem: caveret, ne quid mali accideret. Persuadebam
enim mihi non patiendum esse, siquis commode possit effugere absque
proximi usu; tum quoque, tametsi Erasmus docet locum Matthaei
[Matth. 10. 14]: "Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam"
ad illorum tantum pertinere tempora, videbatur mihi ad nostra non
minus pertinere, quod ea illis per omnia sint similia. Christianismus
enim hodie non minus de novo incipit quam olim, dum Christus adhuc
viveret in terris; adeo per euangelium Romanorum obliteratus evanuit.
Quid igitur, si fugeret? Daretur forte Artensibus longe gratior,

--555--

qui et ipse praedicaret Christum. Qui si non daretur, quid ad nos?
Cum nolit fortasse Christus, ut habeant, qui panem eis divinum
frangat. Tum servaret ille se et uxorem, quod puto licere, quia
Christus sic iusserit. Adde, quod vix credo aliquid boni unquam
per eum posse fieri apud suos, cui tam male volunt. Sunt enim, e
quibus his auribus audivi: postquam pastor noster incipit praedicare,
inquientes, ego exire de templo incipio; ad quid enim caprarii huius
mihi conciones, qui divam virginem et omnes sanctos adeo contemnit?
Vixdum ex ovo prodiit et conatur, quicquid eius sermocinati
sunt decessores, subvertere. Abeat, quo dignus est, cum fabulis suis.
Quis enim docuisset eum bene loqui, cum loqui nondum sciat. Puer
est et tentat se senibus opponere atque viris doctissimis. Huiusmodi
multa cum sciam, in dubium venio, quid illi sit faciendum, et persuadeo
aliquoties mihi, quod sine gravi et suo et suorum damno
manere non queat, atque intelligo, ni fallor, etiam illi nimis esse grave,
quod timeat vitae suae et quod nihil suos Christiana doctrina possit
augere. Quidquid enim dicit apud eos, vilipendunt. Timet etiam, ne
tempus illud possit contingere, quo non sine vitae periculo exorem
secum apud suos retineat. Quodsi tamdiu inter se separatis ita vivendum
est, nescio, quam secure id fiat, imo quam Christiane. Verum
ne suspensum te retineam diutius, hanc ob causam illa scripsimus, ut,
quia nos incerti sumus, tu certiores nos facias, quidnam eligendum sit
ex iis, quae proposuimus. Quod si a nobis dissenties, fac sciamus,
quacunque ratione; sequemur enim te, quocunque duxeris. Nollem
tamen, si consentires abeundum esse, ut ocio marcescat, ea nanque
re nihil perniciosius, ut scis, verum ut alibi pastorem posset agere.
Quis scit, si ab aliis doctrina eius acciperetur benignius.
Vale in Christo.
In aurem accepi, "Supplicationem vestram" Romam esse transmissam.
Opto, ut valeas cum tuis omnibus.
Lucernae pridie Nonas Augusti anno M.D.XXII.
Myconius tuus.
Quid hominis sit monachus lector, qui ex Tiguro nobis advenit,
scire velim; tu enim novisti.
Domino Huldricho Zuinglio, euangelistae Tigurino,
amico observando.