Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 24

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

24

<< Nr. 23 | Index | Nr. 25 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 12 VII 1517

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 56-57




--56--

Vlderico Zinlio, praeceptori suo candidissimo,
Valentinus Scudus Glareanus S. D.
Non sinunt tua in me collata benefitia, praeceptor festivissime,
tui memoriam vel minimum temporis momentum nostris sese proripere
praecordiis; adeo tenacibus hamis nobis infixa est: quin studenti semper
ades, abes autem nunquam, currenti calcar addens, ocioso vero horribilis
appares, quae in me contuleris ostentans atque tempus oscitabundum
terere increpans; porro, quicquid agam (ut ultimum addam
colophonem), praesto es admonens, incitans atque compellans, ut, quidnam
acturus huc concesserim, meminerim, quae fugienda quaeve assectanda
docens. At ne semper eadem oberrans chorda nauseam tibi
concitem, quidnam potissimum, ut denuo (scripsimus autem haud longo
interiecto temporis intervallo) aures tuas nostris ineptiis obtunderimus
[!], nos compulserit [!], paucis accipe: Novisti Glareani praeceptoris
nostri in tradendis optimarum disciplinarum praeceptis fidissimi
ingenium, ut, cum quem amet, quam impense ei faveat, contra eundem
aut quemvis alium si oderit, ut non irae odiique sui (bona eius venia
dixerim) metam sistat. Is parvulam quam ob rem concitus praetori
Scudo, quae forte non in rem erunt meam, scripsit. Quae quidem
si refellere, ut possem, conarer, forte non verbis meis fidem adhibituri
forent . . . . tu meam sumas causam, summis te rogo atque obtestor

--57--

precibus, cuius vel verbum saltem tantum ferre potuerit momenti, ac
si ego vel quam maximam verborum effudissem farraginem. Hoc autem
quid sit rei, ex ipso praetore audies; nec (ut opinor) morum illic reus
agor, ac quod non praeceptis suis, quae pecuniolam aliquam a me
erogabant, quod mihi sane importunum videbatur, obediens fuerim.
At, ne diutius animum morer tuum, vale atque me solito amore
prosequere
Ex Lutetia Parrhisiorum quarto Idus Iulias MDXVII.
Vlderico Zinlio, viro doctissimo atque integerrimo. - Meister
Volrich Zwingli zuo Einsidlen.