Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 25

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

25

<< Nr. 24 | Index | Nr. 26 >>

Absender: Rötlin, Sigismund

Empfänger: Zwingli

Ort: Lindau
Datierung: 25 VII 1517

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 58




--58--

S. P. D. Ne, vir optime, nominis mei quondam familiarium tuorum
albo conscripti oblivisci daretur occasio, has (minutissimas licet) litterulas
praesencium latori tibi presentandas comisi. Vellem profecto,
semel opportunitas sese offerret, ut Glareanis edibus presens te presentem
quoque possem et alloqui et videre. Sed prestabit forsan una
dies, quod centum negarant. Ceterum, heros dilecte, si forsan lator
harum tua ope indiguerit, non deneges, iterum atque iterum rogito.
Homo namque est et vita et moribus integer, doctrine quoque non
vulgaris. Pro acquirendo igitur adiutorie quodam officiolo promociones
elargiaris sibi nimirum profuturas. Habebis me vicissim ad vota quevis
paratum.
Vale et Sigismundi tui quondam reminiscaris atque vale.
Raptim ex Lindow vicesima quinta Iuly ao 1517.
Tuus magister Sigismundus Roetlin, Brigantinus, vicarius in
Lindow.
Prestanti viro magistro Ulricho Zwinglin, dominici Glareani
gregis pastori sollicito, patrono suo pre ceteris observando.