Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 26

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

26

<< Nr. 25 | Index | Nr. 27 >>

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 29 VIII 1517

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 59-61




--59--

Suo Zinlio Glareanus S.
Scripsi haec, charissime Uldrice, medius vigilans, medius dormiens.
Sero enim nuntius ad me venit; mane autem supra modum
festinabat. Sunt admodum, quae te scire volui, non multa, sed quae
tibi voluptatui [!] erunt: tanta est tua erga me humanitas. Sanus sum,
valeo, valui continuo, bonum iter fuit, bene acceptus a doctissimis
viris Luteciae, inter quos est Budaeus, Copus, Faustus atque
adeo Faber Stapulensis, qui saepe iam domui meae fuit. Is supra

--60--

modum me amat, totus integer et candidus, mecum cantillat, ludit,
disputat, ridet mecum stultum praecipue hunc mundum, vir humanissimus
atque ita benignus, ut nonnunquam videatur - quamquam id
revera minime facit - videatur tamen suae gravitatis oblitus. Sunt
praeterea alii quam plurimi, qui summo studio me prosequuntur.
Verum ego interim nihil publice legi, quippe qui videam mihi tum
nasci Zoilos, quales habet nulla alia urbs et iactantiores et arrogantiores.
Lego iuvenibus meis commentarios Caesaris. Ipse autem
a quodam Cretensi Homerum in Odyssea audio; illic mirum mecum
contendo, si forsan ruditatem meam vincere queam. Promittit
idem Demosthenis orationes; sed doctior est sua fide, quippe qui
Cretensis. Crebras ad patriam scripsi epistolas, nullas dum recipio.
Petrus et Valentinus satis diligenter lectiones frequentant. Verum
Valentinus necdum suis moribus finem imposuit. Disposuerat praetor
Scudus utrique et Petro et Valentino apud dominum Bastardum
Sabaudiae quem vocant, virum et principem minime nothum, stipendium
annuum. Verum cum de certitudine addubitaret, a senatu
nostro pro Valentino Glareanae stipendium oravit. Iussit autem,
cum abirem, praetor, ut, si stipendium a Bastardo acquireret, id ego
ad arbitrium meum dividerem, ne in patria rumor esset, unum Scudum
Parrhisiis duo habere stipendia, alios vero pueros, etiam patricios
et honesto quoque loco natos, nihil obtinere. Valentinus
utrunque stipendium accepit atque, cum ego ei verba praetoris praeponerem,
nihil magis motus, quam si dura silex aut stet Marpesia
cautes. Volui autem, ut omnes, quotquot e Glareana essent, eius
stipendii participes faceret ipseque non solum non excluderetur, sed
ultra scutum plus quam alii acciperet: sic omnes pueros beneficio

--61--

affici, praetoris verbis satis fieri, meum officium impleri, benevolentiam
suam augeri. At is surdior aequoribus nec me nec suos audiit, qua
in re non tantum causa mea quam sua doleo. Tibialia in particulas
atque emblemata secuit, incedit magnifice. Ego quicquid benevolentia
agere potui, egi benigniter. Quod si naturam serpentis haberem, videlicet
ut obesse magis quam prodesse omnibus malim, videret utique
in quem confixerit. Salutavit te et Fridolinus et Elmerus et
Zophius. Porro abbati Geritseck [!] scripsissem, si non dormissem
medius. Plane is est, cui me prudentior vigilantiorque scribere
debeat; sed tamen suam magnificentiam salutabis nomine meo meque
illi plurimum commendes
Vale.
Parrhisiis. Quarto Calendas Septembris anno MDXVII.
Domino Vlderico Zinglio, Doggio,
viro philosopho et theologo. - Eremi.