Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 259

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

259

<< Nr. 258 | Index | Nr. 260 >> 

Absender: Xylotectus, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: 11 XII 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 636-637




--636--

Domino Huldricho Zuinglio Ioannes Xylotectus S. D.
Tam oportunum nactus tabellarium non patiar te latere ea, quae
apud nos nova referuntur. Vidimus litteras patricio cuidam nostrati
a Basilęęnsi quodam non infimae sortis homine missas, quibus continebatur,
Huttenum modo Basileam adplicuisse cum eo, qui
Francisco Sickingensi a confessionibus fuit, item quod brevi
venturus sit illuc et Melanchton und als bald der Luther selbs;
preterea timendum esse totam urbem propediem ad Lutheranam
heresim declinaturam, quum eo cum senatu populus pręcipitanter
feratur. Caussam quoque adperuit, quur Basilęam sint petituri, ut
scilicet profugi ac nusquam tuti ad eam, veluti asylum quoddam, se
recipiant. Habes nova, quae te scire volui. Ea, si voles, credas;
nos non credimus. Auctorem volo scias, ut et inde rem aestimes:
Iacobus Meyer, alias zum hasen, olim consul Basilęensis, haec
nostrati cuidam scripsit. Tu vicissim, si quid novi habeas, ad nos
scribito. Fac item, ut olim aliquid de libris meis audiam. Tabellarius
iste longius ibit. Interim scribere potes, ut rediens accipiat.

--637--

Vale.
Ex Lucerna ad tercias Idus Decembres 1522.
Salute te plurima uxor impertit, item et mater. Idem et nostri
Myconius et Iodocus faciunt. Tu quoque nostra vice bonos viros
salutato.
Un meister hüldrich Zwinglin, lutpriester ze Zurich.