Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 260

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

260

<< Nr. 259 | Index | Nr. 261 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Luzern
Datierung: (ca. Mitte XII) 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 638-639




--638--

S. Ex proximis tuis literis illud didici, quam sis mihi verus
amicus, tametsi multis argumentis atque iis clarissimis id olim quoque
noverim. Apertus animus tuus, quem declarasti, in causa est, quare
non possum non amare te prae omnibus, qui se meos amicos volunt
adpellari. Multi sunt; omnes tamen, si emptor adesset, vel quadrante
venderem, quod hoc tempore nullus eorum vel verbulo mihi succurrit,
cum tamen nullibi amicus probetur, nisi in adversis. Scio ex iis, quid
faciendum. Quid, inquis? Agendum, ut in huiusmodi casibus mihi
sim amicus et in primis deum amicum habeam. Atque id est etiam,
quod tu maximopere suades, et synceriter suades et probe. Si possem
oculis exponere, uti nam istud consilium mihi placuerit, videres pectusculum
exultans ob tam candidum amicum, qui tam sese mihi aperit
totum. Dolosum abominor, ut vix alius quisquam magis, intelligens
quam homines tales, siquis confidit, perniciose aliquoties decipiant,
intelligens, inquam, meo malo, si mala sunt, quae rem familiarem solent
adterere. De quibus tamen si dubium est, de hoc dubium esse non
potest, circa mores et doctrinam capere damnum. Si mansissem apud
vos, quantum hoc temporis putas me auctum et vita et eruditione?
Si coniectare non potes, vel apud te dicis: nihil fortasse, concedo.
Ego tamen sentio, ubinam calceus me urgeat. Sed redeo. Suades,
si recte intellexi (nam per transennam tantum adspexi literas tuas;
ubi enim in aliorum pervenerunt manus, nunquam vidi amplius), ut
amicis nihil fidam, dum ipse mihi possim auxilium ferre; faciam id
posthac multo diligentius, quam usque huc fecerim. Deinde polliceris
omnia tua, ut iis utar; quam ob rem ago tibi gratias, quas debeo,

--639--

immortaleis, eius vocis, dum vivo, semper memor atque animi tui erga
me candidissimi. Praeterea non dubito, quin audieris me his diebus
fuisse Eremi. Convenimus administrator et ego. Propediem illuc
demigrabo. Illud petiit, ut post Leonis abitum monachis aliquid
legam. Faciam id, et quidem lubens, sed non eo modo, quo ille.
Non enim video, quis fructus inde sit. Pluribus omnia dicam, ita
tamen, ut ad rem omnia. Velim, dum ocium est, quid legendum sit
potissimum, significes vel mihi vel administratori. Dum dabitur, etiam
volo huic me commendes quam diligentissime; non literis dico, sed
ore, cum venerit ad te. Ne putes me tibi imponere, quod commode
nequeas perficere. Quae agis, placent omnia. Deus optimus maximus
sua gratia te confortet, ut coeptum iter gnaviter perficias.
Vale cum uxore in Christo.
Lucernae anno M.D.XXII.
Familia mea tibi bene optat in Christo.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zuinglio, euangelistae ecclesiae Tigurinae,
amico primo.