Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 262

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

262

<< Nr. 261 | Index | Nr. 263 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Zwick, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 20 XI 1522

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 642-643




--642--

Huldrichus Zuinglius Ioanni Zuiccio, ecclesiastae
Constantiensi, fratri suo charissimo.
Salutem. Fecisti rem te dignam, doctissime Zuicci, quod ad
tui amantem omnem vitae modum et ordinem tam libere, tamque
secure scribis. Eram enim paulo ante nonnihil de te sollicitus, quum
vani rumores te vinctum adseverarent; sed cum video et Christum et
te apud tuos recte habere, supra modum exhilaratus sum, tum ob
Christi gloriam, tum ob tuam felicitatem. Nam homini maiorem contingere
felicitatem non arbitror, quam si expansa domini sagena immensum
huius maris (mundi dico) numerum magnorum piscium concludat et
ad Christi navem, qua suos in coelum transportat (quae inconcussa
fides est), ducat [cf. Luc. 5. 1-7], non ad quandam humana vanitate et
doctrina fluctuantem cymbam; quae tanto vehementius agitatur, quanto
animosioribus decretis et legibus imperium in omnes occupaturam se
arbitratur, nusquam non inconstans, nusquam non tumultuans. Sed
mittamus eam suo more iactari, furere, grassari! dabit deus his quoque
finem. Tu, ut paulo ante meminimus, felix eris, si, dum ista pertinaciter
et sibi et universis molitur, salutem tuis compares. Nam quae
gloria erit isti, qua rediens homo nobilis, qui in longinquam regionem
abiit, explorata negociatione servorum dicturus est: "Euge serve
bone et fidelis! quod in pauxillo fuisti fidelis, ego te super multa constituam"
[Matth. 25. 23]. Summa, obdura: qui enim usque in finem

--643--

perseveraverit, salvus erit [Matth. 24. 13]. Quod de nobis vulgasse
quendam ais, quod permiserimus ei, quae uterum ferret, cum adultero
congressum: tam falsum est, quam si diceres, Christum permisisse
adulterium, quum dixit: Non admittes adulterium. Ego per quicquid
est sacrum, quicquid profanum, deierare possum, hoc mihi nunquam
venisse in mentem. Nam hoc per verbum dei effecimus, τῷ θεῷ χάρις,
ut omnes adulterae urbe pellantur, non sine insigni luparum istarum
contumelia, qua nos abeuntes adficiunt. Sed procedit negotium feliciter:
omnes fere pulsae sunt; ante omnes pelluntur meretrices, quas
constat cum adulteris rem habere; post, quae impudenter merent.
Ecce quantum ego adulterio faveam! nam ex praecipuis flagitiis ante
omnia detestor adulterium. Quae vero maior esse potest infamia,
quam fingere, quod non solum innocenti homini nociturum sit, sed
etiam coelesti verbo: cui nimirum se speravit nonnihil periculi gignere,
si nostrae fidei per falsam calumniam detractum esset. Nos vero
gratiores ipsi deo fieri nequimus, quam calumniarum falsarum constanti
tolerantia.
Bene vale, et te servet Christus diu incolumem. Poteris crebro
ad nos dare literas, certioremque reddere Christi, fortunae, casuumque
omnium.
Tiguri omnia bene habent, praeterquam quod Francica pars
sua quaedam agit; quod quidem ferrem, nisi et ipsi Christo nocere
studerent.
Ex Tiguro, vigesimo die Decembris, 1522.