Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 270

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

270

<< Nr. 269 | Index | Nr. 271 >> 

Absender: Glarean

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 20 I 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 7-10




--7--

Zinglio suo Glareanus S. D.
Risisti, quae de Horeste isto scripseram, et merito. Sed iam
faxo, ut magis rideas; nam mitto eleganteis elegantissimi viri disputationes.
Eas volo amicis communices, ut et hi, quod rideant, habeant;
sunt enim dignae, quas omnes rideant docti. Conatus urbis vestrae
summe placet, nec dubito Christum adfuturum suis. Tu indevicto
sis animo. Non est, quod timeas. Sed quid sus Minervam? Legati
urbis nostrae senatui eam rem proposuerunt. Ibi fuere, qui indignam
rem existimarent negocium Tiguri prius quam in eorum urbe, ubi
tota universitas esset, tentari. Wonneckio dictum est, si recte memini,
ut ex dignitate universitatis vel ipse Tigurum iret vel aliquem
istuc mitteret. Quid fiat, nescio. Gebuileros video mirum in modum
consilia miscere. De Erasmo quae altera epistola scribis, vehementer
sum admiratus. Ac mirum, si tu hoc credis. Faber fortassis
haec sibi persuadet ac ubique temere seminat; sed nasutior est epistola,

--8--

quam ad illum dedit, quam ut decem Fabri intelligant. Laudari
se putat, ubi maxime suspenditur. Non addam, quod volebam; sed
quid de disticho hoc in librum Fabri adversus Lutherum editum?
Non dicam, cuius sit, si quidem nescio. Sed enim audi:
Fronti cares, si res agitur tibi seria; rursum
Mente cares, haec si ludis, amice Faber.
Erasmus quid scripserit, in manu omnium est. Senex est; quiescere
vellet. Sed utraque pars eum trahere conatur. Ille humanis
sectionibus adesse non vult. Et quis eum trahat? Quem fugiat, videt,
quem sequatur, non item. Christum omnes eius libri sonant. Ac
magis verisimile Lutherum studiis Erasmi adiutum, quam Erasmum
illius. Timidus est, quia cunctator. Nunquam quicquam ex
illius ore audio, quod non Christum sonet. Opiniones humanas
quasdam habet. Francis plus favere videtur quam Germanis, quam-quam
omnes adiuvat ex aequo. Displicent ei concionatores quidam,
qui et tibi placere non possunt, qui, cum indocti sint Lutherique
causam adiuvare volunt, non modo non adiuvant, sed etiam euangelio
nocent. Lutheranus esse non vult Erasmus, sed neque Antilutheranus,
nisi adeo flagelletur ab iis, ut ferre amplius nequeat. Mirum
vero, cur Germani adeo Erasmo infensi sint, quos adeo literis illustravit,
cum tamen pulchellus ille Aleander per totam Germaniam,
aut certe magnam portionem, prope ut insultans victor iverit, a nemine
lesus, multos interea ledens. Fumi sunt minae hae. In innocentem
Erasmum saeviunt et propterea nunc de eo tales rumores spargunt.
Nosces tu fortassis Fabrum, quis sit. Suevus est, bonus vir. Sed
nunc ad alia.
Vellem dominum Thomam a Wittenbach ac Sebastianos duos
Minoritas advocares. Docti sunt, ut nosti. Cum Oecolampadio
locutus sum. Habet in animo, ut veniat, quamquam certus non est.

--9--

Mirum in modum fefellit nos charta tua, in qua scripseras XIII. Kalendas
Februarias venturam disputationem. Eam cum ubique sedulus
apud amicos circumferrem, quidam viderunt ac Tigurum iverunt,
fortassis mihi infensi, cum celeritas tua et te et me fefellerit. Christophorus
intervenit opportune, et a legatis ex concilio Helvetiorum
allata memoria, quam tribunus plebis mihi ostendit, vir integer et vere
Christianus. De Myconio quae scribis, doleo, si quid adversi illi
contingit. Vir est optimus. Si eum habere nequeo, fortassis Albertum
illum vocabo, quamquam audio illi nescio quod esse caput,
nisi mutaverit, ut bene spero. Myconio nemo esset mihi gratior,
quoniam iuventus illum lubens audit. Habeo autem tibi immensas
gratias, quod in tantis negotiis tuis etiam amici memineris. Scripsi
Vadiano eadem de re. Vereor tamen, ut [!] nihil adiuvare queat;
nullius enim famam istic audio. Gaudeo Collinum falso apud me
accusatum; neque enim sunt, quos aeque amicos cupiam, quam humanos
et doctos. Erasmo rem proposueram, anteaquam tua altera
afferretur epistola. Ille rem unius oppidi esse; gaudere, si bene cederet
res Christi, ne in nervum iret, quod multi tentarent temere; de te
bene omnia sperare, et quaedam communia dixit. Vereor te delatum
apud istum. Coniicio de quodam; sed certi nihil habeo. Si tu mihi
auscultabis, pauca aut, si placuerit, nihil ad illum scribito. Ita sunt
mores illius. Hoc unum crede nunquam illum cum pontificibus rem
Christi proditurum. Sunt in Luthero quaedam, quae ille abesse
vellet, quaedam etiam, ut ab homine scripta, non placentia. Nec
mirum, cum mediocris ingenii viri in Luthero quaedam desyderent.
Ego, quid de pontifice Romano et Caesare aliisque hostibus Lutheri
sentiat, probe scio. Verum, quo consilio nil temere audeat, quaerere

--10--

distuli, nec scire fas est omnia. Matrimonii mei nondum poenitet.
Studia etiam feliciter succedunt.
Sed iam vale.
Saluta nomine meo Ioannem Iacobum Ammanum oppido
charum, Conradum tuum et Lutherum.
Basileae ex aedibus nostris anno Christi M.D.XXIII. XIII. Kalendas
Februarias.
Quod ipse ad disputationem venire nequeo, non solum negocia in
causa sunt, quamquam haec maxima, praesertim absque hypodidascalo,
sed etiam morbus meus; qui etsi totus resedit, tamen equitationem
nunc evitandam censeo, ne gravius decumbam.
Vale.
Domino Uldrico Zinglio, theologo Christiano,
amico nostro summo.