Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 271

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

271

<< Nr. 270 | Index | Nr. 272 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 21 I 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 11-12




--11--

S. mi Huldrice. Quocunque tandem spiritu ductus Wuneckius
in nostra sacraria irrumpat, mihi cum omnes disputationes parum probentur,
utpote ostentationis et contentionis alumnę, tum hęc, quae
nobiscum habebitur, minime, nisi, ut meretur, ridiculum quoddam sit
carnispriviale, quod vocant. Quis enim bonus vir, cui Christiana
mens et cui cordi est pax, quam nobis tantopere commendavit Christus
ipse [z. B. Marc. 9. 50], vellet temere in arenam descendere, unde
commodi nihil, sannarum plaustra reportet? Quid aliud in tali conventu
speraretur? Beatus, qui non abit in consilium impiorum [Ps.
1. 1]. Aut non est hęc impietas: velle tam abominabiles idolorum et
dogmatum statuas denuo excitare, velle sub ovium habitu et pietatis
titulo iterum lupinam nobis rabiem invehere [Matth. 7. 15], velle tam
adversa Christianę sinceritati adeo pertinaci insania defendere? Μὰ
τὴν ἀλήθειαν, ἀκαδημίαι εἰσὶ τοῦ διαβόλου πορνεῖα, ὡς αἰτὸς ἔφα. Prudenter
tu agis, quod domi tibi manendum censes. Cavebit sibi a
fecibus illis optimus quisque, tametsi oboleo, quid futurum sit. Triumphatores
se dicent, et ex ioco nascetur serium. Pro victoribus
venditabunt se plebi stultę, malas suas consuetudines semper nimium

--12--

amanti. Ita malis artibus explantare vult diabolus, quod nondum recte
plantatum [Matth. 13. 24ff.]. Tales nobis subornat Sanabalatos et
Tobias [Nehem. 2. 10], et ridiculos quidem, malignos tamen. Verum
de his, quę hic, ita male auguror; de his autem, quę istic, bene spero;
tantum citra contentionem negocium agatur. Nosti, frater, descendere
Christum sicut pluviam in vellus, non esse turbulentum neque clamosum
[Jes. 42. 2]. Opinor sapientissimum senatum tuum etiam nullo
admonente et, ut aiunt, οἴχοθεν χινούμενον curaturum probe, t reiectis
forensibus scholasticisque ambagibus et strophis, vernaculo idiomate,
brevibus et apertis verbis res agatur, et maxime, ut utrinque
absint convitia et aliae litium materię. Alioquin quis felix futurus
exitus? Obnubilata affectionibus pectora quomodo lucem videre
possent? Quo pacto se hostibus suis crederet veritas? Quomodo
τοὶς ἀμυήτους καὶ ἀνοσίους ἐκείνους intra adytum summus sacerdos
admitteret? Audio enim contentiosos quosdam affore, qui mittentur
istuc, non ut veritatem indagent, sed ut victores domum redeant, quibuscunque
id artibus fiat. At tu, charissime frater, attende tibi ipsi et
gregi tuo. Nihil moveare titulis illis magistrorum nostrorum doctorum,
vicariorum, pręlatorum. Umbrę sunt καὶ ὀσώματοι σκιαί [Hebr.
10. 1]. Quo plus titulorum, eo minus rei. Habes spectatorem Christum.
Huic in causa optima fidito et soli placere satis puta. Serva
erectum animum, serva et modestiam. Cęterum dominus, prout noverit
utile, moderabitur negocium totum. Vides, quam te familiariter
utor et arenam ad litus adveho, ipse nusquam rebus mei recte prospiciens;
sed dabis amicicię. In Christo nec ineptire meum ingratum
tibi esse potest. Dominum Cunradum, commendatorem, salvum
esse opto.
Vale.
Basileę die sanctae Agnetis anno 1523.
Ioannes Oecolompadius tuus.
Zwinglio, suo charissimo fratri.