Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 285

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

285

<< Nr. 284 | Index | Nr. 286 >> 

Absender: Xylotectus, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: (Luzern)
Datierung: (nach 1 III 1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 40-41




--40--

Scripsissem ad te iamdudum, nisi vel tabellionis fraudem vel
factionis cuiuspiam suspitionem veritus fuissem; preterea septimana
iam integra a Lucerna abfui. Habent etiam se res nostrae, ut nihil
tutius sit silentio. De passione Zuinglii apud nos celebrata quid
scribam? quum tu omnia, quam ego, melius scias, quandoquidem ego
interim, dum luderetur, Salodorum in amici cuiusdam negotiis petii,
ubi nonnullos bene Christianos minus Christiane tractari comperi.
Philippus Grotz, pastor, ac Melchior Macrinus, ludimagister,
plane humaniter me exceperunt, querentes interim se una cum tribus
aliis sacrificis officiis suis ac sacerdotiis privatos. Ita nebulo quidam
cucullatus senatum in eos concitavit. Apud nos, dum silemus et aure
obturata transimus, satis tranquilla sunt omnia. Interrupit me tabellio,
ne plura scriberem. Tu rescribas citius oramus, quem tumultus
illi in Oedenbach orti sint sortiti exitum. Iudocus ac ossa nostra
te salvum optant.
Vale.
Xylotectus tuus.

--41--

Pastor noster quomodo axiomata doctis discutienda proponeret,
qui sarctorem provocatum audire et cum eo conferre recusavit?
Amicissimo suo Huldricho Zuinglio.