Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 286

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

286

<< Nr. 285 | Index | Nr. 287 >> 

Absender: Oecolampad, Johannes

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 3 III (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 42-43




--42--

S. in Christo, Caspar Hedio, frater meus charissimus, imo
noster, nudiusquartus ad me dedit literas, quibus et tuę illę fuerunt
adiunctę. Servavi eas penes me. Erat enim mihi animus te invisendi
hac hebdomada; sed iterum impeditum est iter meum. Patior enim
me iterum astringi pistrino perquam molesto, nisi tanti esset apud me
functiuncula etiam minima posse fratribus in Christo prodesse.
Proinde cum fieri nequit [!], quod volo, boni consulam necesse est,
quod necessitas ipsa docet. Spes est me adhuc ad aliquot menses
hic permansurum; forsitan aliquando tantum suffurabor temporis,
quo tuo frui queam colloquio. Scio etiam tibi nunc tempus non
valde ociosum tum propter cottidianas declamationes, tum ut ęmulis
respondeas. Cuperem videre acta tua, si essent excusa. Et nugas
meas propediem leges. Videbis, opinor, non multum dissidere spiritus

--43--

nostros, si tamen dissident et non magis unus spiritus. Quod si tibi
quid revelatum amplius, perquam gratam mihi rem facies, cum docueris.
Dominum Conradum commendatorem salvum opto in Christo
et te quoque cum tuis omnibus bene valere semper.
Datę Basileę 3. Marcii.
Tuus Ioannes Oecolampadius.
Domino Vdlrico [!] Zwinglio, Tigurinorum vigilantissimo doctori,
suo in Christi fratri.