Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 299

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

299

<< Nr. 298 | Index | Nr. 300 >> 

Absender: Gerbel, Nicolaus

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 21 IV 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 69-70




--69--

Nicolaus Gerbellius S. in Christo Iesu.
Credo te ex superioribus literis abunde satis accepisse, qui sit
erga te animus meus, intelligere etiam, quam cupiam me tibi commendari.
Nunc, quia amicitię iure omnia tibi mecum communia esse volui,
non in postrema parte erunt utriusque amici, e quorum numero hic
unus est, qui has literas reddet tibi, quem probari tibi maxime desidero.
Nam pręter morum facilitatem animo est adeo syncero, adeo
candido, ut nesciam, si parem inter multos reperire queas. Id quod
tute ilico, me etiam tacente, animadvertes ex habitu corporis summaque
in rebus obeundis, quas illi delegaris, dexteritate. Is in severo
et Perillęo prope carcere annis aliquot excruciatus, tandem divino,
ut ęstimo, spiritu excitus superstitionem cum habitu reliquit. Eius est
animi, ut post hac sese cum uxore atque liberis, si quos ex ea susceperit,
manibus laboreque suo enutriat. Sed quoniam apud nos
adhuc tuto id facere non potest, consilium fuit homini vel apud te,

--70--

vel quos tu illi nominaveris, victum querere. Ea in re operam tuam
ego eius nomine studiosissime postulo; nam vel ipsa caussa ad hoc te
facile animabit. Quod si etiam meus interventus, quem commendatiorem
tibi facio, quod tam recens est, non nihil impetraverit, maximi
beneficii loco mihi erit. Non credis enim, quantum sibi de meis ad
te literis homo omnium fere rerum egenus polliceatur. Fac intelligat,
se non frustra tantam spem de amicitia nostra concepisse.
Foelicissime vale.
Argentorati XXI. mensis Aprilis MDXXIII.
Viro iuxta pio ac docto magistro Ulricho Zuuinglio,
amico et fratri suo charissimo.