Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 298

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

298

<< Nr. 297 | Index | Nr. 299 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 19 IV 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 67-68




--67--

S. Debeo equidem saepius ad te dare literas, fateor, piissime
Ioannes, quo crebrius te ad scribendum excitem, id quod nobis
etiam in ἀπορίᾳ constitutis animum levaret. Sed non permittunt, quod
volumus et cupimus, negocia. Vicarium Constantiensem Ioannem
Τέκτονα, imo Ψενδοτέκτονα, perhibent amarissime in nos invexisse,
partem autem etiam nunc Argentorati excudi, Zasium praeterea
eiusdem calcaribus exstimulatum nescio quos posthumos parturire.
Verum si belligerandum erit, non hercle optem alios hostes, quorum
alter ex dolis ita consutus est adeoque patentibus, ut τὴν ῥαφὴν
lusciosus etiam videat, alter nihil aliud praestabit, quam quod Darii
exercitus, qui, quod et pretiosissimus esset et venustissimus, nihil
praeclarum habuit, quam, quod primum eum Alexandri exercitus,
neglectus certe, si pigmenta spectas mundumque muliebrem, aspexit,
in praedam conversus est. Prodeant volo palamque arma capiant,
provocent ac videant, quam probe Christus nos defendat. Audio
nihilominus ἀπὸ Τέκτονος calumniis et contumeliis nos obrui, ultimis
nimirum refugiis istorum; sed nec ista veremur, plane nobis conscii,
quam innocentem semper vitam duxerimus. Fingant per me licet isti
Herostrati mendaciorum plaustra aliorumque flagitia et in nos

--68--

iaciant, nihil tamen unquam egit Zvinglius, cuius rationem reddens
non possit apud quemcunque etiam iniquissimum iudicem absolvi. Deo
gratia, quod huc ventum est, ut calumniis falso etiam confictis partes
suas tueantur. Novarum praeterea rerum nihil est, quod te scire
referat. Commendo me Christo et tibi. Servet te deus.
Salvos iube Cratandrum, Nepotem, omnes quotquot Christo
favent.
Ex Tiguro 19. Aprilis MDXXXIII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Ioanni Oecolampadio, viro et piissimo et doctissimo,
fratri in Christo dilecto. Gen Basel.