Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 304

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

304

<< Nr. 303 | Index | Nr. 305 >> 

Absender: Bucer, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: Strassburg
Datierung: 9 VI 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 80-83




--80--

Salve in domino, vir pientissime. Dedi pridem ad te literas,
quibus necessitatem exposui meam, qui euangelii caussa nunc exulo,
atque oravi, sicubi operam meam in euangelio praedicando usui fore
putares, indicares per literas. Vereor autem, ut meas literas accęperis.
Nam quantumvis liberae eae fuerint, et tu nunquam vacuus sis propter
verbum dei, ego etiam tibi incognitus sim, tamen, quae tua fides est
atque exposita omnibus charitas, sic, minimum licet, me aversatus non
esses, ut non respondisses, quando antea tam beneficum etiam exhibueris
te Thomae Phanerio, quem ignotus ignotum tibi commendaram.
Proinde paucis, quae scripseram, replicabo. Superiore anno
mense Novembri parochum Vuissenburgi, virum pium et ecclesiae

--81--

suae solicitum, orantem obnixe me, ut praedicando pure euangelio gregi
Christi illic operam meam collocarem, passus fui exorare, cum quod
illius preces vocationem interpretabar, tum quod apud Franciscum
de Siccingen; ad quem ex aula principis Friderichi Palatini, cui
cum euangelio nihil commune esse eram expertus, concesseram, studia
mea bellum, quod contra Trevirensem, optima quidem fide, ut sibi
videbatur, sed nescio qua vocatione, susceperat, interturbarat. Sed
ilico Vicarius Spirensis, quem euangelio infensissimum fama nominis
mei, quae vere veritate maior est, terrebat, negotium exhibere
conarique me pellere cępit. Cui Christo me confirmante restiti et
praeter omnium spem illic duravi usque ad mensem Maium, diligentissime
populo euangelio inculcato. Nam per adventum et quadragesimam
cottidie, profestis diebus semel, festis bis, praedicavi et primo
epistolam divi Petri priorem, deinde euangelium Mathaei [!] explicavi.
Hoc tamen absolvere non licuit. Inbiberunt autem sic doctrinam
Christi, ut mulierculae [2. Tim. 3.6] iam adversarios, quorum magnus
illic proventus, quia omne genus monachis atque sacrificis oppidum
perditum est (refertum dicere debueram), revincant scripturis prorsusque
mutos reddant. Sed ubi Franciscus cecidit iamque oppido
hostilis exercitus imminebat, quod non undiquaque[!] principi Palatino,
cuius episcopus Spirensis frater est, cum civibus conveniebat,
senatus, qui alioqui, quod sua ubique querunt, euangelio non admodum
serio adfecti sunt, orarunt parochum meum atque me, ut ab eis discederemus,
ne nostri caussa incommodi aliquid oppidum pateretur.
Quibus, quum sine tumultu plebis aliter non potuimus, ne seditione
verbum infamaretur, acquievimus, atque plebe nesciente discessimus,
quae, si rescivisset, quieta haud mansisset. Iam uterque Argentinae
desidemus summa in tenuitate, et est utrique uxor partui vicina. Tentarunt
bis fratres, ut ostium mihi prędicandi verbi dei aperirent [Col.
4. 3], iamque convenerant, ut Germanice profiterer aliquem novi
testamenti librum; sed senatus, cuius bona pars euangelio adhuc parum

--82--

favet, ubi animadvertit, magnum civium fore numerum, qui me audirent,
vetuit, ne quicquam legerem, metuens scilicet, ne lectionis audiendae
praetextu civium grandior concio contra ipsos aliquid moliretur aut
minus dicto audiens redderetur. Sic suo regno ubique a Christo
timent, cuius tamen regnum de hoc mundo non est [Joh. 18. 36]. Itaque
studiosis aliquot Latine epistolam Pauli ad Timotheum praelego,
ne omnino nihil faciam. Vicarius episcopi, quod confessus sum uxorem
habere me, praedicandi facultatem, quam hac lege petii, ut, si unquam
deprehenderetur docuisse me, quod in divinis literis non expressum
legatur, iuxta domini praeceptum Deut. XIII. [Deuteron. 13. 10] lapidibus
me obrui faceret atque occideret, negavit tamen, dicens supra
captum suum atque facultatem esse: cui tolerabilia sunt scortationes
et manifesta adulteria! Obieceram scripturas et ipsorum canones;
sed ad ea nihil respondit; iussit episcopum adirem, in sua facultate,
ut me admitteret, situm non esse. Itaque incertus etiamnum rerum
omnium hęreo; oro autem tuam charitatem, quando vix uspiam messis
maior est quam apud vos, sicubi operam meam fratribus fore usui
putares (quantulacumque conditione eam collocarem mecumque alerem
praefatum meum parochum; nam parvo uterque vivere didicimus), velis
per literas mihi indicare, quod facile potes appetente nunc emporio
Argentinensi. Nihil autem vereare ab uxore mea; et ea continentissime
vivere novit, quae aedificationi multis, scandalo nulli futura est.
Iam, qua fide tu es et charitate, non dubito; si aliud non poteris,
rescribes tamen atque alibi, ubi ubi id fuerit, indicabis, si quid sperandum
putaris. Et hic sane messis abunde magna est [Matth. 9. 37], sed
praeter unum Mathaeum nemo operatur bona fide. Quod unice dolet
bonae civium parti, qui tamen, conspirantibus senioribus populi aliquot
cum sacerdotum principibus, impetrare collegam illi haud potuerunt.

--83--

Pretexunt, qui in senatu euangelio adversantur, metum principum, qui
nunc in armis sunt, dum Francisci reliquias conantur expugnare.
Cuius casu dici non potest, ut cornua erigant pecora papistica, ἐτώσἰ
ἄχθη ἀρούρης, cum is aliud molitus non fuerit, quam facultatem parare,
et eam, quam potuisset, incruentam, verbum domini libere et
praedicandi et audiendi, neminem vero vel trucidare vel spoliare. Sed
praesensit hoc Antichristus ipsissimum suum interitum esse, verbum
domini passim pure et libere praedicari, et nihil omisit, quo virum
perderet. Quod cum nutu domini factum sciamus, et viro praeter
votum perpetuum suum (quo orare solebat dominum, nihil pateretur,
quod non probaret, tentare se, et si quid tentaret, se prorsus de terra
aboleret; tantum esset sibi propitius pater, quo animo etiam et fide
Christo animam reddidit) nihil accidit, nos quidem non deiecit animo,
certos, naturam verbi esse, ut tum maxime valeat et currat, cum pertinacissime
impugnatur. Quod cum passim nunc admodum strenue
praedicetur, nihil non, sed frustra omnia Antichristo contra moliente,
tum reliqua signa adventus domini quoque crebriora quam unquam
videamus, indubia spes est, paulo post spiritu oris sui Christum adversarium
confecturum, mox illustratione adventus sui penitus quoque
aboliturum [2. Thess. 2. 8]. Amen. Hac spe solabimur nos, quibusvis
nos modis volet dominus exercere, et gratia eius ubicumque ostium
apertum fuerit, liberrime gloriam eius praedicabimus.
In quo vale, charissime atque pientissime frater ac preceptor
Argentorati IX. Iunii M.D. XXIII.
Salutat te Mathęus Zell, huius urbis apostolus.
Martinus Bucerus Selestadiensis, tuus ab animo.
Comendes me quęso gentili meo, Leoni Iud, ac aliis apud vos
Christum praedicantibus.
Magna pietate atque eruditione viro Ulricho Zvinglio,
ecclesiastae Thuregi fortissimo, patrono unice colendo.