Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 315

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

315

<< Nr. 314 | Index | Nr. 316 >> 

Absender: Erasmus

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 31 VIII (1523)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 114-120




--114--

S. Optime Zwingli, grata mihi fuit tue epistole confabulatio.
Rumor huc allatus est, etiam tercium illum Augustinensem exustum
postridie visitationis; nam pridie eius diei exusti sunt duo. Quorum
mortem an deplorare debeam, nescio. Certe summa et inaudita constantia
mortui sunt non ob articulos, sed ob paradoxa Lutheri, pro
quibus ego mori nolim, quia non intelligo. Scio pro Christo mori gloriosum
esse. Nunquam defuit piis afflictio; sed affliguntur et impii, et
πολύτεχνος est ille, qui se subinde transfigurat in angelum lucis [2. Cor.
11. 14], et rarum est donum discretio spirituum. Lutherus proponit
quędam enigmata in spetie absurda: omnium opera sanctorum esse
peccata, que indigna ignoscuntur dei misericordia; liberum arbitrium
esse nomen inane; sola fide iustificari hominem; opera nihil ad rem
facere. De his contendere, quomodo velit intelligi Lutherus, non

--115--

video, quem fructum adferat. Deinde video in plerisque illi addictis
miram pervicaciam, et in Lutheri scriptis quantum maledicentię, sepe
preter rem! Ista me cogunt subdubitare de spiritu illorum, quem ob
causam, cui faveo, velim esse syncerum. Nullum monitorem ferunt;
iure moniti, se referunt in partem diversam et involvunt hominem
quavis occasione. Appellas me contatorem. Obsecro te, quid velles
me facere? Adhuc que scripsi, libere scripsi. Et sicubi sum blandior,
non prodo veritatem euangelicam, sed assero, que licet. De hoc
pontifice comparavi bonam quandam spem; nunc vereor, ne me fallat.
Et tamen hunc admonui officii sui, blandius quidem, sed ita credebam
expedire. Scripsi illi privatim prolixam epistolam liberrime. Nihil
respondet; vereor, ne sit offensus. Eam si legisses, diceres me non
esse blandum, quum se dat occasio. Et liberior essem, si viderem
me profecturum. Dementię est, tibi perniciem accersere, si nulli
prosis. Ego florentissimam regionem reliqui, ne miscerer negocio
Pharisaico; nam alia lege non licuisset illic vivere. Et ea est valetudo
mea, ut non possim quovis loco vivere. Pontificia tyrannis nec
his placet, quibus displicet Lutherus. Episcopos ex patribus factos
principes prophanos et cum monachis colludere, quis non videt, quis
non dolet? Hec mihi non uno loco dicta sunt. Que nunc aguntur,
video recta ad tumultum tendere. Eius finis qui sit futurus, nescio.
Mundus est plenus pessimis. Hi semper erumpunt excitata rerum
tempestate. Satis admonui episcopos, satis principes vel in libello
de principe, homo nullius autoritatis. Quid me velles facere praeterea?
Etiamsi vitam contemnerem, non video, quid esset insuper
faciundum. Tu in nonnullis dissentis a Luthero. Dissentit et
Oecolampadius. An ego propter illius doctrinam obiiciam me
meosque libros periculis? Omnia recusavi, que mihi hoc nomine
offerebantur, ut adversus illum scriberem. A pontifice, a cesare, a
regibus et principibus, a doctissimis etiam et charissimis amicis huc
provocor. Et tamen certum est aut non scribere aut ita scribere, ut
mea scriptio non sit placitura Phariseis. Non est opus, ut testibus
citatis tibi ius asseras admonendi mei; eruditorum admonitio mihi

--116--

semper fuit gratissima. Oecolampadius proposuerat quedam disputanda
iamque schedas prodiderat. Iussus est in aliud tempus prorogare.
Nunc permissus est disputare, quum volet. Vir optimus est,
sed impatiens monitoris quamvis amici. Scripsit ad illum Lutherus,
sibi narratum illum enarrare Esaiam, me vehementer obstitisse, quum
nemo magis faveat Oecolampadio. Addit mihi non multum tribuendum
in his, que sunt spiritus. Hoc quid sit, non intelligo. Adiicit
me veluti Mosen eduxisse Israhelem ex Aegypto, ceterum moriturum

--117--

in campestribus. Utinam ipse sit Iesus, qui perducat omnes
in terram promissionis! Expostulatio Hutteni non est reddita, nisi
posteaquam iam esset vulgata multis exemplaribus et ambiret typographos.
Ego illi non invideo tuorum civium favorem. Miror tamen,
quo nomine faveant. Tanquam Lutherano? nemo magis officit cause
euangelicę. Ob bonas litteras? nullus eque nocuit bonis litteris. Imo
libellus ille, scriptus sine causa in amicum, multam invidiam conciliabit
nomini Germanico. Quid enim barbarius, quam tot fictis criminibus
incessere amicum bene cupientem ipsi ac de ipso bene meritum?
Scio illum instructum alieno fecisse, et hoc fuisse per quosdam agitatum,
ut ab amicis meis extorqueretur pecunia. De ceteris illius
factis non disputo; satis nota sunt. Sed amiciciam colunt veram piratę.
Respondimus illi, iure non respondimus, sed impudentem calumniam
a nobis depulimus. Magis me movet causa euangelica ac bonarum
litterarum, quam mea iniuria. Nihil moror illorum amiciciam, qui tali
delectantur ingenio. Nulli non persuasum est hic, quicquid isthic
habet favoris, te autore nactum esse, utcunque tu tergiversaris. Aliquid
mali ille potest adferre vestre civitati, boni nihil. Porro quod
auxerit maledicum libellum, ipse narravit Oecolampadius, quanquam
et illius video ingenium; ille non desinet furere non tam meo malo,
quam bonarum litterarum. Quod si non desinet fragili querens illidere
dentem, illidet solido. Tu curabis hominem cohercendum, si putes
hoc interesse et politioris litteraturę et cause euangelice et nominis
Germanici, quandoquidem vulgus hodie Germanos vocat, quicunque
Germanice loquuntur. Oecolampadius heri disputavit,
equidem feliciter, disputaturus denuo proximo dominico. Lutherus

--118--

scripsit ad Oecolampadium, mihi non multum esse tribuendum in
his, que sunt spiritus. Velim hoc ex te discere, doctissime Zvvingli,
quis sit ille spiritus; nam videor mihi fere omnia docuisse, que docet
Lutherus, nisi quod non tam atrociter, quodque abstinui a quibusdam
enigmatis et paradoxis, unde cupiam plurimum denique fructum
enasci; sed ego malo fructum magis praesentem. Valde gravat
istos invidia, quod vos praebetis palam copiam omnibus contradicendi.
Precor, ut dominus Iesus dirigat ac bene fortunet spiritum vestrum.
Quod Hilarius meus dixit, per te potuisse premi libellum Hutteni,
si voluisses, ex suo animo dixit, non ex meis mandatis.
Bene vale.
Basilee pridie Calendas Septembris.
Erasmus tuus
plusquam ex tempore.
Eruditissimo domino Ioanni [!] Zwinglio. Thuregii.