Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 314

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

314

<< Nr. 313 | Index | Nr. 315 >> 

Absender: Myconius, Oswald

Empfänger: Zwingli

Ort: Einsiedeln
Datierung: (Sommer) 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 112-113




--112--

S. Insperato nuncio excepit me filius redeuntem ex Glareana,
hoc puta, quod tu cum Utingero confeceritis precando, ut ludus
monasterii inferioris apud vos mihi adiudicatus sit; tantum adveniam
et iudicem, si id velim. Tum etiam, si praemium minus sit, ut facile
ex eo sustentari non possim, vos adituros mecum dominos Tigurinos,
si quid forte addant, quo melior sit conditio mea. Quid faciam, mi
Huldriche? Tuus sum; quod iubes, subeundum est, atque hoc ideo,
quia, quicquid huius facis, ex re mea facis, et puderet me, mihi crede,
si, quod tu laboribus alioqui non aestimandis implicitus pro me egisti,
ego non lubens acceptarem. Tantum illud volo, quam certissime rem
omnem vel filio vel uxori exponas, ut laetior deinde Tigurum advolem;
redibunt enim prius, quam ego possim vel prae itineris lassitudine

--113--

ad vos descendere; mirum enim, quam me et iter ex Glareana
et solis aestus defatigarint. Non credis semel, inquis, nuncianti?
Veritatem dico: inter spem et metum constitutus plane haereo, ut
fieri solet. Metuo, quod ex ancilla haec tantum audivi, spero, quod
persuadeo mihi rem ab ea non confictam esse posse. Me tenes.
Administrator idem mecum sentit. Addidit hoc, fatale sibi videri,
quod, qui Christum profitemur, omnes Tigurum conveniamus ac
deinde omnes simul pereamus.
Vale in Christo felix.
Eremi raptim anno M.D.XXIII.
Myconius tuus.
Domino Huldricho Zinglio, euangelistae Tigurino, suo.