Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 318

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

318

<< Nr. 317 | Index | Nr. 319 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Blarer, Ambrosius

Ort: Zürich
Datierung: 9 X 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 123-124




--123--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Quod
epistolę tuę hactenus nihil responderim, negocia fuerunt in causa,
piissime Ambrosi, quę tamen supra modum grata fuit; non nihil
enim rumoris honesti plane ad nos perlatum de te erat. Eum confirmat
epistola, qua videre est, quam anxie vigiles, ne imprudentes
πολύτεχνος hostis obruat. Gratia deo, qui in vinea sua novos quotidie
surculos plantat, qui augescendo fructumque ferendo immanes
istos vastantesque apros multitudine sobolis superant. Audio pręterea
ostium tibi in patria adperiri, quo vires a deo tibi donatas in prędicando
euangelio experiri detur. Faxit deus, ut omnia in gloriam
suam cedant. Res ut primum completa pronunciataque erit, queso

--124--

significes; nam et Vannius non nihil de ea re gratulari sibi dicitur,
quem nunc oro, ut salutes cum Botzhemio. Res aut, si mavis,
tempestas, quę ex demolitione idolorum nata fuit, apud exteros nimirum
atrocior quam apud nos, ad hunc modum sedabitur: dedit senatus
de suo ordine quatuor, totidem de inferiorum ordine, qui ducentenarii
nobis vocantur, qui cum tribus episcopis, qui in urbe sumus, scripturę
locos de idolis diligenter expendant summamque post ad sęnatum ducentorum
referant; ea est suprema apud nos autoritas. Tenentur interim
in carcere, qui suo marte cum idolis privati congressi sunt.
Vetat me crepusculi vis epistolam latius extendere.
Vale, et servet te sibi Christus optimus maxmus incolumem.
Ex Tiguro 9. die Octobris MDXXIII.
Huldrychus Zuinglius tuus.
Mitto sęnatus decretum, quod, ut spero, multis exemplum dabit
liberis urbibus, quemadmodum et euangelii ad finem Ianuarii collatio
habita. Nec miraris hic generalia modo pronunciata esse. Res
omnes recte apud nos habent; sed laborem ne momento quidem
vigiliasque remittere datur.
Ambrosio Blarero, fratri suo in Christo dilecto. - Gen
Costentz.