Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 319

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

319

<< Nr. 318 | Index | Nr. 320 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Oecolampad, Johannes

Ort: Zürich
Datierung: 11 X 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 125-126




--125--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Nunc
tandem, carissime Oecolampadi, literis te nostris anteverto, quibus
nihil aliud significo, quam quod vehementer gratus est Christi bonus
odor, qui per te Basiliensibus spargitur, quoque illi magis ac magis
augescunt in omni bono, atque hoc adeo, quod nuper quidam rabula
effutivit apud nos, te haud diu posse Basileę consistere, cuius tamen
contrarium quotidie discimus, ut iam metus omnis abierit. Erasmus
pridem bis ad nos scripsit, de te honestam in utraque epistola faciens
mentionem. Una enim sic ait: "Oecolampadius apud nos triumphat".
Hinc nimirum parum verum fuit, quod de illo supra dictus
apud nos narravit (me tamen non pręsente), nempe eius opera futurum,
ut a Basilea explodaris. Sed hęc cave te turbare patiaris
nam dudum transacta sunt, et nunc manifestum est, quam vaniter,
imo mendaciter conficta sint. Ceporinus apud vos hiemabit, quem
tibi commendo. Suffraganeus episcopi vestri pulcre narratur resipuisse,
τῷ θεῷ χάρις. Proderit hoc Christi negocio; nam homo est,
ut minime malus, ita semper prodesse studuit ovibus Christi. Eum

--126--

nostro nomine, si vacat, salutabis Cęsarisque commentaria, quę prioris
in Mülhusen sunt, reddes, ut, cum fieri queat, ad eum transmittat.
Hutteno commodaverat iste ipse; nos ea nostris cum libris reposcimus.
Pro tuo munere, quod sęculis quoque futuris gratum erit
laborisque tui ac fidei testimonium, si nuper gratiam non habui, nunc
habeo. Serva, quantum potest fieri, te incolumem. Deme nonnunquam
aliquid laboribus, quibus te supra modum hauriri perhibent.
Vale servetque te Christus incolumem, qui nos, precor, euangelii
sui dignos ministros faciat exque hoc impuro mundo liberet, quem
neque nos ferre possumus, neque retro ipse nos.
Ex Tiguro undecima die Octobris M.D.XXIII.
Huldrychus Zuinglius tuus.
Ioanni Oecolampadio, Christi discipulo, fratri nostro carissimo.