Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 320

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

320

<< Nr. 319 | Index | Nr. 321 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wolfhart, Bonifatius

Ort: Zürich
Datierung: 11 X 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 127-128




--127--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Quę a
nobis petis, optime vir, implevissemus, si licuisset; sed scito Huttenum
non nihil ęris alieni et apud nostros contraxisse nec omnia
sua solvendo esse; ita nihil reliquit, quod ullius sit precii. Libros
nullos habuit, supellectilem nullam pręter calamum. Ex rebus eius
nihil vidi post mortem, quam epistolas aliquot, quas hincinde ab

--128--

amicis accepit ac ad eos misit inque unum consarcinavit. Fuit autem
pridem apud nos quidam, qui literas ad eum ferebat iam mortuum,
quas nos ad Henricum Aeppendorpium remisimus. Ex illo intelleximus
non nihil spei reliquum esse creditoribus Hutteni. Quapropter
si Eppendorpium convenire potes, admone virum, ut hac
in re consilium auxiliumque impertiat. Nihil pręter hoc nos consilii
ferre possumus. Debet nobis quoque aureos tris et commendatori in
Küsnach viginti. Sed ne hoc quoque obliviscar: referebat idem
tabellio superesse ex Hutteni rerum naufragio aureos ducentos, quos
Eppendorpius fortasse adepturus esset. Ego pro commendatore
tum ad Eppendorpium scripsi; sed hactenus nihil responsum est.
Oro igitur, ut, si quid tibi evenerit, quo speres eidem suum quoque
reddi, significes. De meis nihil moror: si quid redditum erit, capiam,
sin minus, donabo.
Vale et negocium Christi, quantum potes, adiuva. Victus est
ac ferme profligatus e Germania Romanus pontifex; superest, ut
arma eius quoque auferantur. Ea quę sint, ipse melius nosti; quę nos
iam pugna omnium atrocissima manet. Sed spectator adest Christus.
Ex Tiguro undecima Octobris die M.D.xxiij.
Huldrychus Zuinglius tuus.
Bonifacio Wolfhart, fratri suo in Christo dilecto. - Gen Basel.