Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 321

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

321

<< Nr. 320 | Index | Nr. 322 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: (Zürich)
Datierung: 11 XI 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 129-131




--129--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo.
Non est, doctissime Vadiane, quod tibi nunc gratias indefessi
laboris nuper apud nos habiti agam; ipse enim scis, unde merces tibi
petenda sit, ab eo nimirum, cuius negocium fideliter agebas. Quę
post sequta sunt, accipe. Selegit senatus de suo ordine quatuor, de
civium (ut vocant) ordine quatuor, ut cum abbate de Capella,
pręposito Imbriacensi, comendatario ex Küsnaco, doctori
Engelhart, Leone, Zuinglio consultent, quonam pacto commode
possit iniri ratio, ut Christi negocium fęliciter promoveat. Visum est

--130--

omnibus unanimi sententia, brevem "Isagogen" per nos scribi, qua ii,
qui hactenus Christum vel ignorarunt vel aversati sunt episcopi, huc
induci possint, ut Christum praedicare ordiantur. Eaque 9. die Novvembris
coram senatu lecta placuit; nunc cudi incipit. Additum est,
ut abbas Capellę trans Alpes per ditionem urbis Christum praedicet,
ubicunque visum erit, commendatarius Küsnaci circum lacum
et provinciam Grueningensem, nos in eis provinciis, quę ad Scaphusanos
Durgoiosque spectant, ne scilicet cuiusquam negligentia
oves Christi verbo salutis fraudentur. Brevi post, quid de imaginibus
statuendum sit, definient, ubi scilicet vulgus doctum erit, ęque de missa.
Interea imperatum consueta via incedere, nisi quod cuique privatas
imagines auferre, citra tamen importunitatem, permissum est. Cum
captivis summo iure actum est; quod quid sit, ipse nosti. Attamen
pręter rationem sic actum non est; non enim te fugit, quos nam homines
vereri hac tempestate usus sit, non tam ob rem, quam ob
Christi gloriam. Sunt enim, qui euangelium Christi aversantur, ni
paulisper ad infirmitatem eorum descendas. Horum causa existimo
paulo constantius, ne dicam durius, cum Laurentio Hochrütiner
actum esse, viro hercle bono, sed, quia ore hactenus liberiore fuit,
ardue nimis punito. Neque nunc ulla spes est, quamvis brevi secundam
adfulsuram sperem illius restituendi, ubi scilicet vulgo melius
docti erimus. Cogitur itaque hinc migrare inque tam vasto orbe locum
praeter urbem vestram non invenit, quo desidere queat. Oravit

--131--

igitur, ut se tibi commendem, ne ei coram vestris desis. Qua sollicitudine
opus non habuisset apud te; nam quod Christi est, commendatissimum
tibi esse nos non ambigimus; nihilo tamen minus
calcar addi inique te ferre, ut non veremur, ita scimus opera tua
melius habiturum aliquamdiu. Procellas istas enim non ignoras, ut
fugere oporteat latendo, donec deferveant; quę ubi resederint placatumque
ęquor fuerit, tum demum tuto solvere licebit. Age igitur
patronus sis boni innocentisque apud deum viri. Quicquid autem
illi patrocinatus eris, Zuinglio impendisti; scis enim, ut omnium
scandalis urar omnesque cupiam in visceribus Iesu Christi [Phil.
1. 8]. Idem orat Leo, qui paulisper convaluit cupitque, ut ea pharmaca,
de quibus mentionem apud se habuisti, mittas. Salvos iube nostro
nomine Benedictum, Ioannem Aucupem, celebrem musicum,
cui quod impendere nos non potuerimus, dolet, sed multo magis, quod
illius gratiis demulceri non licuit, Georgium Vadianum, omnes,
Iacobum, Tueffeni episcopum.
Servet te Christus incolumem cum uxore et liberis.
11. Novembris MDXXIII.
Salva sunt alioqui omnia.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Doctissimo pissimoque viro Ioacimo Vadiano, medicae doctori.
fratri suo in Christo dilecto. Gen Sant Gallen.