Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 32

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

32

<< Nr. 31 | Index | Nr. 33 >>

Absender: Nesen, Wilhelm

Empfänger: Zwingli

Ort: Paris
Datierung: 29 I (1518)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 74




--74--

Ornatissimo viro Vdalrico Zinglio Guilielmus Nesenus S. D.
Petrus Schudus, iuvenis eruditus iuxta ac probus, admonuit
me, cum tabellio commodum esset abiturus, ut te, virum in literarum
cultu celebrem, meis ineptiis salutarem. Quod autem scriberem, parum
constat, nisi hoc unum, nihil me habere, quod tibi curę coniicerem
fore. Est apud nos Ciprianus, homo Venetus, qui naturalis historię
opus Plinii prelegit. Deum immortalem, quam ibi facundiam
plusquam extemporalem, eruditionem minime protritam, iudicium acerrimum
deprehendo
Vale optime, optime vir! Hec te scire volui.
Lutetię, quart. calendas Februarias.
Nesenus.
Eruditissimo viro Vdalrico Zinlio, suo amico. -
Meyster Vlrich Zwinglin zu Eynsidellen.