Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 31

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

31

<< Nr. 30 | Index | Nr. 32 >>

Absender: Fonteius, Conradus

Empfänger: Zwingli

Ort: (Basel)
Datierung: 26 I (1518)

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 72-73




--72--

Cunhardus Fonteius suo Huldericho Zwinglio.
Salve, amantissime mi Hulderice! Scribis increbuisse famam
apud vos, immani laborare nos lue atque ob eam rem Heinrichum
Hässium arcessiri iussisse filium. Est profecto is rumor non omnino
falsus, neque tamen morbus usqueadeo sęvit, quemadmodum vobis
fama retulit. Male habent quidem plures, non tamen admodum multi
perierunt. Utcunque tamen est, consultius est mihi visum, mittere
fratrem una cum Cunhardo, quem tamen dimitto invitus. Erat enim
spes, si illi apud nos diutius manere contigisset, eum tuis votis responsurum.
Qui si omnino tibi non satisfaciat, habet tamen vestigium
aliquod, ut multo minori negotio erudiatur. Docui eum inflectere
nomina citra inculcationem regularum, quod hęę magis pueros obtundant,
quam instruant. Non potuit tamen hoc a me fieri indies, quod
nimia lectionum multitudine essem obrutus. Sunt enim omnes mei
pueri unius classis, et commodum incęperam omnes his rudimentis
singulis diebus exercere, atque sperabam fore, ut brevi cum cęteris

--73--

pueris evaderet exercitatus; tum supervenit nuncius is, qui eum mihi
subtraxit. Audivit praeterea Terentium, quem sępe etiam interpretatus
est, et ita, ut mihi satisfaceret. Habuit etiam lectionem Vergilii et
Copię Erasmi, quae, si forsitan non multum profuit, nec tamen nocuit.
Praestiterit enim hęc audire, quam interea ociosum sedere. Tu,
quicquid est, boni consulas, ut soles. Aristotelem de animalibus hic
non reperiri credo, nec Ovidii metamorphosim, sed expectandę sunt
nundinę Francfordenses. Coelium et Chrisostomum [!] a Frobenio
impressos habere potero, si modo velis. Mitto tibi nunc paraphrasim
Erasmi in epistolam Pauli ad Romanos. Impressit Frobenius
Luciani dialogos ab Erasmo versos. Excudit nunc eius
epistolas, item Suetonium et nescio quibus aliis autoribus emendatis [!]
ab Erasmo. Excusę sunt etiam ab eo fabulę Aesopi,
Gręce et Latine in forma enchiridii etc.
Obiit mortem doctor Ioannes Wentz in festo conversionis
Pauli. Laborat gravissime dominus Wolfgangus Lachnerus,
adeo ut in magno vitę discrimine versetur.
Tu parce meis ineptiis, quandoquidem coactus celeri nuncii abitione
ita scribere, ut ne ipse quidem sciam, quid scripserim.
Vale.
Die Martis post Pauli.
Eruditissimo Huldericho Zvinglio, amico et domino observandissimo.