Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 323

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

323

<< Nr. 322 | Index | Nr. 324 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Wattenwyl, Nikolaus von

Ort: Zürich
Datierung: 22 XI 1523

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 134-135




--134--

Gratia et pax a deo et domino nostro Iesu Christo. Qui fiat,
ut adeo nunquam ad te literarum quicquam dirigam, non te fugere
arbitror, vir pręstantissime; nolo enim, ut cuiquam male propter nos
audiendi periculum immineat. Scis enim, ut nos quidam odio plus
quam Vatiniano persequantur propter nomen Christi. Stat tamen
firma inter nos per Christum amicicia immotaque manebit, dum
spiritus hos regit artus. Quod vero ad pręsens adtinet, non potest
latere humanitatem tuam causa cuiusdam sęnatoris nostri Nicolai
Fonteii, qui in Arow fuit in vincula coniectus ob verba quędam
partim imprudenter, partim vero iusticię zelo effusa, atque hoc quidem
ante annos aliquot, quibus nondum in hunc ordinem receptus erat, et,
ut fere fit, inter pocula apud eos, quos cignis candidiores arbitratus
est. Nunc vero tanta tragędia excitatur, cum tamen sęnatus noster

--135--

in quendam Bernensem fuerit longe benignior, qui tamen longe
audacius in nostros locutus erat. Nobis spes non nulla erat propediem
futurum, ut omnes essemus equanimiores in nos mutuo; sed si hac in
re non nihil dabitis tum sęnatui tum reo, homini plane, nisi hoc accidisset
incommodi, inculpato, metuendum est, ne odium incrudescat.
Habent hac tempestate res ad hunc modum, ut, nisi crebro ignoscas.
omnia turbes ac misceas. Est enim causę huius pars omnibus in ore,
nempe: nisi mores presentes exuamus, brevi futurum, ut nemo domi
suę citra periculum versari possit, quod quidam eo audacię processerint,
ut filios nostros tantumnon vendere audeant, et id genus. Audacter
sunt dicta, fateor, sed apud eos, qui sunt paulo candidiores,
minus horroris habebunt. Helvetios enim, uti fratres esse oportebat,
si nunc frater apud fratrem sic loquatur, non accusatione dignus existimabitur.
sed admonitoris nomine accipitur: sic et ista potius ad
cautelam admonitionemque dicta sunt quam contumeliam. Tuum igitur
erit, quoad poteris, quorundam iras temperare ac bona anxie apud
omnes promovere; hęc enim res si blandiorem exitum sumat, non
nullam occasionem dabit eis, qui apud nos quoque acerbiores esse
videntur, mansuescendi. Age, ut de te plane persuasi sumus utque
te decet.
Vale et servet te Christus optimus maximus incolumem. Illis
ipsis diebus, cum legati nostri ad vos proficiscantur, ad alios quoque
nostros scripturus sum. Salvi sint omnes, qui Christum salvum esse
cupiunt.
Ex Tiguro 22. die Novembris MDXXIII.
Huldrichus Zuinglius tuus.
Reverendissimo domino Nicolao a Wattennwyl, preposito Bernensi.
viro in Christo claro. Un herren probst zuo Bernn.