Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 337

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

337

<< Nr. 336 | Index | Nr. 338 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Vadian

Ort: Zürich
Datierung: 16 V 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 185-187




--185--

Gratia domini nostri Iesu Christi tecum, carissime Vadiane.
Neque nunc a diligentię tuę in euangelio Christi commendatione temperare
possum, quam ita vigilem et inexhaustam video, ut tales nobis
multos precer episcopos, qui Vadiani more vadere ac promovere nunquam
desistant. Sperabam te concinnando Ammani sororisque connubio
adfuturum, quo facilius omnia coram ageremus, quamquam
nulla sunt, quę anxie cupiam tecum conferre preter ea, quę ad euangelii
cursum adtinent; sed neque de illis quicquam est, quod ipse
ignores vel non ex Christi sententia agas. Gratum tamen est, nonnunquam
animum eiusmodi piis confabulationibus tollere potius quam
levare, qui alioqui humi repimus. - Emserus, iste Helvetiorum
antiquus hostis, vanitate sua me invitavit, ut quaterniones quatuor
legerem, priusquam ad scribendum accingerer. Unde factum est, ut
paucis te brevitate ipsa cogam esse contentum. Excipiam hominem
Christiane, qui tamen impotentissime invehit, tumultuatur, imponit,

--186--

nugatur et nescio quam vulpem agit. Scribit ad nos quidam Ioannes
Hessus, theologus Vratislaviensis, homo tersus sane et alacer exigitque
a nobis literas. Quapropter aliquando doceas oportet, ut per
vestros ad illum literas et responsionem ad Emserum, impurum hominem,
dem. Scripsit ex epistola Melanchthonis certiorem factum,
quod Petrus Mosellanus ex humanis excesserit, cuius agoni Melanchthon
sese testetur interfuisse. Vir fuit Gręce, hercle, doctus:
Latine quam doctus fuerit, ipse pronunciabis nobis. Abtzellanos
tam foeliciter promovere, gratulationem fratribus omnibus maximam
peperit. Vigilent Hessi et alii cum Iacobo nostro, ne vitium aliquod
in herba nascatur.
Vale cum omnibus tuis. Recte omnia περὶ ἐπισκόπου vestro [!]
accepi; nihil movebimus. Valete omnes.
Ex ędibus Leonis. Tiguri. 16. Maii MDXXiiij.

--187--

Salutat te vicissim Leo cum omnibus fratribus. Georgium Vadianum
nostrum salvum omnes optamus.
Huldrichus Zuinglius tuus ex animo.
Doctissimo piissimoque viro Ioakimo Vadiano,
tum corporum tum animorum medico exploratissimo. - Gen
Sanct Gallen an doctor . . .