Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 338

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

338

<< Nr. 337 | Index | Nr. 339 >> 

Absender: Wimpfeling, Jakob

Empfänger: Luther, Martin

Empfänger: Zwingli

Ort: (Schlettstadt)
Datierung: 23 V 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 188-190




--188--

Martino Luthero Wittenbergensi
et Uldrico Zuinglio Thuricensi concionatoribus
Iacobus Wimphelingus salutem.
Obsecro vos per viscera misericordie dei nostri, ut, si unquam
dialogos Iheronimi Emseri "De missa et eius canone" lecturi estis,
ne mox ad bilem aut invectivas inflammemini, sed Christiana modestia
praediti omnia prius examussim diiudicetis, si praestantibus priscorum
patrum aut sacrarum literarum testimoniis sint suffulti; praesertim
quod in canone utraque vivorum et defunctorum memoria persistat,
nequaquam a sacris literis alienum esse videtur. Paulus

--189--

[1. Timoth. 2. 1f.] enim obsecrat primum omnium fieri obsecrationes
et orationes pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in
sublimitate constituti sunt, et pro vita functis Dionysius scribit
orationes in ecclesię exordio esse factas. Consentit Augustinus et
Gregorius, ut taceam de libris Machabaeorum. Sed et quod
hac etate, contra patrum consensum, non nulli nova moliuntur, nedum
exteris stomachum movet. Verum eciam Caspar Hedio, concionator
Argentinensis, elegantem nuper ad Oecolampadium dedit epistolam,
qua novitatem sediciosam et maiorum decreta equissima esse
asseverat. Minus ergo prudenter misse officium morisci choreę a
desertoribus quibusdam assimilatur, eiusque fructus cum omnium ceremoniarum
sacrorumque ordinum reiectione enervantur, adeo, ut propter
huiusmodi horridam novitatem vix a bellis intestinis et domesticis
ammodum temperetur. Demus enim, ut omnes ceremonie et cantica
primum a Roma prodierint (licet apostoli quoque cętus ad canendum
Christo habuerint antelucanos), non propterea ea, quę a tempore
apostolorum et ab etate Leonis et Gregorii in consuetudinem
sanctam recepit ecclesia, oblitteranda vel vicio danda esse videntur.

--190--

Nam et Bernhardo teste, qui ecclesiam non agnoscunt, non est mirum,
si ordinibus ecclesię detrahunt, si instituta non recipiunt, si
sacramenta contemnunt, si mandatis non obediunt. Creditis indubie,
neque spiritum neque sapientiam Bernhardo defuisse, nec vestrum
proculdubio iudicium illuminatissimis patribus, quibus ductu boni
spiritus aliter visum est, praefertis. Date mihi veniam, obsecro. Dissensio
per Germaniam suborta et quorundam frigiditas, qui ceremonias,
qui preces et cantus nedum flocci faciunt, sed et pedibus
conculcare nituntur, me senio fessum ad scribendum impulerunt.
X. Kalendas Iunii MDXXIIII.