Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 34

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

34

<< Nr. 33 | Index | Nr. 35 >>

Absender: Tschudi, Valentin

Empfänger: Zwingli

Ort: Basel
Datierung: 26 IV 1518

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 7 (Leipzig: Heinsius, 1911) (Corpus Reformatorum 94), 76-77




--76--

Vlderico Zinlio, doctissimo viro, Valentinus Scudus S. D.
Literae tuae tum doctissimae cum officii offertissimae ad nos perlatae
sunt, Udalrice, praeceptorum charissime charissimorumque
amicissime, quibus quantum exhilerati fuerimus, haud facile dixerim.
Non amice enim tantum, verum pie quoque, Christi denique id etiam
suffragio obtestans nos ad literarum amorem, mutuam caritatem ac
erga praeceptorem gratitudinem instigas, ac eadem nobis tam eleganter
tamque sobrie praedicas, ut nihil ista tua epistola gravius synceriusque
expectandum sit. Auget et hoc nostrum tam ingens gaudium, quod
nactum te scribis adeo doctum adeoque excellentem et Erasmi quoque
calculo praestantissimum Graecarum literarum institutorem, ad
quarum tamen penetralia, si per ecclesiastica negotia liceret, quae
meliorem ocii partem adimunt, tuapte industria ob eximias ingenii
dotes devenire vel temporis brevi admodum curriculo potuisses. Atque
non parum autoritatis accedit tali te usum magistro. Nec animo
quidem meo inhibere potui, quo minus (et si non decem ultra dies,
interea quod cum Glareano nostro tabellas ad te dedimus, intercesserunt)
literis tuis cultissimis respondeam (si id respondere est, pro
elegantissimis doctissimisque tuis barbaras et incomptas remittere nugas),
nec ullus prohibet pudor, quin, si post triduum etiam tabellio

--77--

ad manus fuerit, epistolam unam super aliam, barbariem super barbariem,
accumularem, cum tua certe humanitas, tuus propensus erga
nos animus illa nostra, licet auribus tuis nequaquam respondeant, at,
quod ab amico veniant tui studiosissimo, nunquam displicitura suadeant.
Sed satis haec. Praeceptori, rogo, nostro et doctrina et morum integritate
omnibus omnium iudicio anteferendo me, sicubi eum convenias,
verbis absentive tabellis commendes. Ac huic has nostras literas, qua
celeritate poteris, perferendas cures, ne eas reditus ipsius antevertat.
Proinde amicis nostris nostram operam probes et iisdem curam nostri
sedulo mandes. Petrus denuo, quod ipsum quoque scripsisse reor,
a febre impetitur, lentius tamen, quam cum eum ceperat. De magisterio
nostro quid sentias, rescribe! parebo.
Vale, Valentini tui memor.
Varios passa est hic universitas tumultus. Rex ipsius privilegia
dempsit atque, cum theologi appellatione se tutari vellent, appellationem
non admisit. Porro cum studentes, quos vocant, armis caduceatores
arcerent, armatis undique civibus, vi tandem abrogavit etc. Eadem
nuntius is, qui tuas quoque huc attulit literas, referet.
Ex Lutetia etc. sexto Calendas Maiias MDXVIII.
Literas reliquas cum praesente nuntio ad patriam transmittas;
iturum namque se esse pollicitus est.
Ulderico Zinlio, integerrimo viro litterarumque
cultori primario. - Eremi.