Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 343

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

343

<< Nr. 342 | Index | Nr. 344 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Kniebs, Nikolaus

Ort: Zürich
Datierung: 6 VIII 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 213-215




--213--

Gratia et pax a deo patre et domino nostro Iesu Christo, filio
eius unigenito. Nolo, vir praestantissime, communibus, cur scribam
ad ignotum, ambagibus prooemii vice uti; quid enim προοιμιάζειν
attinet, ubi vera et pia omnia esse oportet, tam quae loquimur, quam
quae agimus? Gratias agimus, quotquot Tiguri sumus fratres, piissime
vir, omnipotenti deo, quod te in summo apud tuos ordine constitutum
verbi sui misterium non celavit, qui tamen a sapientibus et
prudentibus gratulatur sibi arcana sua esse abscondita et infantibus
esse prodita [Matth. 11. 25]. Videmus hac nota te inter vasa honorifica
[Röm. 9. 21] relatum, si modo in ea ratione fidei perstiteris, in
quam a deo tractus es, usque in finem. Cernis, quantum saeviat
Satan, ut omnia tentet, omnia misceat, ne praedam diu per iniuriam
occupatam relinquere cogatur. Ea vero non modo est animorum, sed
et corporum, quae tam sunt circumscripta per Romanos pontifices

--214--

quam conscientiae. Hinc videmus omnia aestuare instar Euripi.
Nos interim patitur dominus anxios et sollicitos esse, ut fidei firmitatem
exploret. Triumphum nulli decernit, qui incruentam victoriam
adfert; perpeti omnia propter illum oportet, si fideles videri cupimus
milites, ac quanto magis fervet adversariorum impetus et furor, tanto
constantius obnitendum. Non ignoramus mortes varias [2. Cor. 11. 22],
circumventiones, insidias parari fidelibus; sed frustra tentabuntur omnia,
si nos non frustra credidimus, hoc est, si non propter precariam hanc
vitam adversariis Christi cedimus. Quae autem, per deum immortalem,
provincia erit viro forti dignior aut praeclarior, quam si in
fidei filii dei propugnatione fidelis et strenuus inveniatur? Sunt, qui
pro regibus et principibus acriter depugnent, ut gloriam simul parent,
et ad rem, quae [!] tamen, cum summa videntur contigisse, nunquam
non miscentur aliqua infami tragoedia; pro Christo vero qui pugnant,
pro re, pro gloria sua non sunt anxii. Unde et laeti et minime formidolosi
certamen ineunt et, ignominia si sequatur in hoc orbe, at in
alio in summam foelicitatem commutabitur; et quanto nomen nostrum
apud homines abiectius et contumeliosius erit, tanto praeclarius est
apud deum; beati enim erimus, si maledixerint nobis homines etc.
[Matth. 5. 11]. Tu recte pieque facis, cui dominus et os et sapientiam
tribuit, quod eis in gloriam uteris eius, qui dedit. Quae enim est
vita nostra, bullae simillima, ut eam nolimus totam ei dedicare, qui
impertiit? Aut quid tandem in hoc mundo tanti est, ut eius gratia a
deo deficiamus? Cum nos vivere beatissime putamus, absorbet inopinata
et insidiatrix mors. Quanto igitur satius est lenociniis huius
mundi non capi, sed alacriter in statione domini vigilare, ne unquam
somno pressos veniens inveniat [Marc. 13. 36]. Quam ob rem, vir
prudentissime, ne diutius te obtundam, hoc solum a domino peto
[Ps. 27. 4], ut vias tuas dirigat et opus, quod in te operatus est, confirmet.
Magni momenti est apud omnes Argentoratum, et fides
eius iam in mundo annunciatur [Röm. 1. 8]; quam si reliquae imperii
civitates strenue secutae erunt, firma spes est omnes principes Christi
doctrinae obstrepentes et oleum et operam perdituros esse. Vulgus
passim resipit; hoc autem cum regeneratum erit, quibus militibus
oppugnabunt belli isti principes Christi ecclesiam? Standum igitur
firmiter et inconcusse; cantabit gloriam hodie pugnantium aliquando

--215--

universa coeli militia, cantabit posteritas. Quid igitur? non omnia
forti animo perferimus, cum videamus, nos domino adeo placuisse, ut
hoc certamen in haec nostra tempora reiiceret, quo simul in praecipiti
vitium stetit et pietas pulcherrima facie prospicit? Te, ut finiam, cum
dulcissimo quodam domino et sodali tuo Nobili Bock, equite et
secundario apud vos magistratu, quem domino fidelem esse omnes
praedicant, altissimo commendamus. Commendamus et tibi Gervasium
hunc nostrum, qui apud vos natus est, apud nos multos domino
deo genuit [1. Cor. 4. 15], homuncio magni et imperterriti spiritus
et coelestem sapientiam adprobe doctus. Commendamus Capitonem,
Butzerum, Matthiam, Hedionem, Symphorianum, fratres
omnes. State firmiter et nolite iterum servitutis iugo subiici [Gal. 5. 1].
Reliqua, si audire cupis, Gervasius omnia memorabit fideliter.
Boni consule.
Servet ecclesiam suam deus.
Ex Tiguro 6. die Augusti XXiiij.
Huldrychus Zuinglius tuus ex animo.
Praestantissimo domino Nicolao Kniewyss,
praeclarae Argentoratensium urbis magistratui,
viro et piissimo et eloquentissimo.