Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 349

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

349

<< Nr. 348 | Index | Nr. 350 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Pirkheimer, Wilibald

Ort: Zürich
Datierung: 24 X 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 239-240




--239--

Gratia et pax a domino. Postremis litteris tuis hactenus nihil
respondi, tantumque temporis interfluxit, ut ad nulla respondendum
esse putem quam ad id, quod de missae nomine sentis. Equidem
vero sentio, missam non ab Hebraeis ad nos dimanasse; nam sic
veteres maxime usi fuissent ea voce, qui multa per manus ab apostolis
acceperant. Quod vero putas a missione, quae fit, dum vel scenam
vel concionem dimittimus vel rude aliquem donamus, id ego puto
eruditius esse, quam quod de illo quicquam sciverint hac aetate homines,
qua communio coepit missa adpellari; nam quid cum ista
vetustate iis hominibus, qui nec, an ipsi viverent, sua aetate recte
sciebant? quid porro cum hoc amaricino [!] his suibus? Unde missam
arbitrati sumus a missa, hoc est oblata victima, ut isti putant, esse
dictam; id autem palam testati sumus in "Canonis Epichiresi". Caeterum
prodest omnino frequenter inter fratres commeare litteras. Quod
autem ipse rarius scribo, hinc est, quod is, qui istas fert, solus ferme
ex nostris ad vos proficiscitur, atque idem tam fidus est et candidus,

--240--

ut fideliorem ipse non habeam; nam plus est nobis deditus, quam si
ex eisdem essemus prognati parentibus, id autem propter solum divinum,
cui multo maxime deditus est. Eius itaque propter fidem literis
opus non habeo; sed quotiescunque ad te venerit, omnia ex fide
narrabit; omnium nostrorum conscius est. Plurima essent nova ad te
scribenda; sed ea non posset unum ferre plaustrum. Satis sit ergo
hominis memoria, ex qua tibi cuncta velut ex durio equo prosilient,
si nacto ocio detur cum tranquillitate hominem audire. Breviter
nam urgeor vela colligere. Futurum arbitror, ut Norimberga et
Tigurum aliquando in eodem iungantur foedere.
Vale. Non relegi.
Ex Tiguro 24. die Octobris MDXXIIII.
Salvus sit Hosiander ille sanctus et omnes fratres
Huldricus Zuinglius tuus.
Omnibus numeris absoluto viro domino Bilibaldo Birckaimero,
Noricorum consuli, Christi fidelissimo servo.