Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499

Deprecated: Function create_function() is deprecated in /mnt/ftp/irg/public_html/static/zwingli-briefe/pmwiki.php on line 499
Huldrych Zwingli Briefe - 348

Institut für Schweizerische Reformationsgeschichte

348

<< Nr. 347 | Index | Nr. 349 >> 

Absender: Zwingli

Empfänger: Lindauer, Fridolin

Ort: Zürich
Datierung: 20 X 1524

Vorlage: Huldreich Zwinglis sämtliche Werke, vol. 8 (Leipzig: Heinsius, 1914) (Corpus Reformatorum 95), 228-238




--228--

Ad Fridolinum Lindoverum, Bremgartensium
concionatorem, super publica de gratia per Christum
hallucinatione expostulatio Huldrichi Zuinglii.
Gratia et pax a deo patre et filio eius unigenito, domino nostro
Iesu Christo.
Frater in domino dilecte, si modo domini es! Tu quidem hactenus
et multa et gravia sive per imprudentiam sive per audaciam in
puram euangelii doctrinam, in Tigurinorum, et qui illic verbum

--229--

prędicamus, contumeliam effudisti; ad quę nos hac potissimum connivimus
causa, quod speraremus te cum sententia sermonem quoque
mutaturum. Ad quę tam abest, ut alioqui tacuissemus, ut iam olim
consilium fuerit per epistolam te amice conveniendi et, eam si minus
audisses, paulatim instandi tum adhortando tum arguendo, donec deserta
Aegypto, contemptis carnium ollis et peponibus [2. Mos. 16.3.31,
4. Mos. 11. 5], cęlestis verbi manna non solum tuum, sed etiam populi
vestri palatum reficeres. At posteaquam animus tibi cępit in diem
magis ac magis ferocire, mutaveram consilium, melius esse ratus, si
tibi satis superque tua sponte insanienti defervere potius bilem sinerem,
quam scriptis meis extimularem. Sic enim et impudentia et furore
agitari videbaris, ut nullę prorsus Anticyrę quicquam tibi prodesse
possent. Et sic prorsus conticui, istud interim solatii habens, quod,
etsi Maenades insolescendo vinceres, haud multum tamen herbescenti
Christo nocere et minus Antichristo prodesse posses. Nunc vero,
quasi parum sit in quibusdam verbi locis dissensisse et in homines
genuinum exercuisse, qum universam Christi religionis summam evertere
conari et Christum ipsum blasphemare te non pudet, rumpendum
esse constans hactenus silentium duximus, ne ad contumeliam
dei conniventes proditionis rei agamur / et, quod olim populo Israelitico,
nobis quoque eveniat: qui, dum constanter gentes, quas iusserat
dominus, expellere cessaret, ita iram dei super se provocavit, ut
crebro hostibus suis sit subiugatus, quibus imperare debebat [Ri. 2. 1-3].
Ne sic, inquam, nobis eveniat, ut istis, quod scilicet falsitas et mendacium

--230--

veritatem subiiciant, tua ista in cęlestem doctrinam et in
Christum, dei virginisque filium, contumelia nullo dissimulari pacto
debet. Ea autem est, ut ad causam ipsam descendamus: Qum proximo
Augusto apud Helvetiorum nostrorum Thermas ad ecclesiam,
quę illic est, sermonem fecisti, palam adseverasti: primum, Christum
solummodo pro eorum delictis esse passum, qui ante se fuerint;
deinde, per Christum nobis non alia delicta condonari, quam quę
baptismo abluuntur; nam quę postmodum perpetraverimus, sacramentis
ecclesię elui oportere.
Quod ad primum adtinet, brevioribus quidem, sed claris tibi ante
oculos exponam, quam foede hic sis hallucinatus. Abrahamo promittitur
Gen. 15. [Gen. 15. 5ff.]: In semine tuo benedicentur omnes
tribus terrę. Quod si ecclesia, quę ex gentibus vocata est et circum
plateas, per vicos, apud extra urbem septa collecta [Luc. 14. 21-23], in
semine Abrahami, quod Christus est, non est benedicta, quomodo
omnes tribus terrę in eo erunt benedictę? Et contra, si omnes benedictę
sunt per Christum, cur tu eum posteris ipsius violenter aufers?
Ad hunc modum omnem posteritatem Abrahę percurre et invenies
perpetua serie cum verbis prędici tum figuris adumbrationibusque
[Hebr. 8. 5, 10. 1] pręsagiri, quod Christus sit omnibus gentibus salutaris
futurus, et quod Israel dominum proditurus, gentes vero eum
sint amplexurę. Quid enim putas Ismaelis [1. Mos. 21. 9ff.] et Esau

--231--

[1. Mos. 27. 1ff.] repulsam aliud figurasse, quam veterum colonorum
eiectionem et, quę gentibus facta est, vineę novam locationem [Jes.
5. 1ff.]? Quid Iacob ex Mesopotamia uxoribus duabus, sed formosiore
aliquamdiu steri │ li, pulcerrima posteritate et numeroso pecore
dives domum rediens [1. Mos. 33. 1ff.] aliud vel potuisset indicare quam
Christum, qui oves tam ex gentibus quam Iudęis in unam ecclesiam
coniunctas [Joh. 10. 6] istuc, unde ipse venerat, reduxit? quod ipsum
Isaias pulcerrima similitudine sterilis aliquousque feminę ac postea
foecunditati redditę cap. 54. [Jes. 54. 1ff.] expressit, quarum admodum
multę, sed omnes ad hunc typum fuerunt, sic inquiens: Lauda sterilis,
quę non paris, decanta laudem et hinni, quę non pariebas, quoniam
plures filii desertę quam eius, quę virum habet. Quid sanctissimi
baptistę verbum: Ecce agnus dei, qui tollit peccata mundi [Joh. 1. 29],
num falsum, aut vani alicuius parasiti encomium fuit? Aut Iudęorum
patres, qui ante Christum vixerant, mundus sunt, et nos mundus
non sumus? Si vero Christus nostra quoque vulnera sanavit, qui
factum est, ut nobis eam salutem invideas? Et qum quidam gentiles
aliquando cuperent Iesum convenire, Ioannes 12. [Joh. 12. 20ff.],
sensit prę foribus esse, ut salutis verbum gentibus quoque annunciaretur,
dixitque venisse horam, ut filius hominis clarus fiat, hoc est,
ut morte superata salus in eius nomine omnibus gentibus promitteretur.
An et hoc frustraneum esse putas? Postea vero quam a mortuis
resurrexit et discipulis praecepit [Matth. 28. 19]: Ite, inquiens, docete
omnes gentes, baptizantes eos etc., et prędicate euangelium omni
creaturę: num et hoc inane tibi videtur? Absit. Nisi, ut est quorundam
audacia, hoc dictum velis, ut gentes non sint gentes, aut
humanum genus desierit creatura dei esse. Num Iudęorum deus
tantum est? nonne et gentium? Certe et gentium est, Romanorum 3.
[Röm. 3. 29]. Sed de hoc satis; nam ipse hic non obstinate constitisti,
ut audio; sed rhetorum more iniquum petivisti, ut ęquum (si
modo equum esset, quod adseris) tolleres, │ hoc est salutem per
Christum patribus tantum permisisti, ut, qui vere Christi sunt,
grati essent et contenti, si vel hoc auferrent, quod Christus eis
semel fuisset salutaris, quo deinde fieret, ut sacramentorum signis,

--232--

quę vulgus sacerdotum non nisi magno vendit, conducto murmure
etiam frigido ac somniculoso redemptisque preculis populus Christianus
commissa sua expiare contenderet. Quod istę voces tuę
prodiderunt: Bona res est offerre. Offerte pro vivis et defunctis
Nolite eos audire, qui docent non offerendum esse, et consimiles.
Acu plane rem tetigisti; hinc lacrymę istę vestrę. Sed in viam
redeo. In hac opinione non admodum pertinaciter constitisti, non
ignarus, quam impium esset quamque Iudaicum et blasphemum
eam adserere. Sic ergo ab ea discessisti, ut tergiversationis effugium
tibi relinqueres, et ad secundam sic gladiatorio animo properasti,
tanquam eam non modo securibus, sed et palmis et plantis defendere
constitueris, videlicet per Christum nobis non alia delicta condonari,
quam quę baptismo abluantur, et, quę post admiserimus, expiari
sacramentis oportere. Quę opinio quam sit impia, et Christiano
homine, nedum verbi ministro, indigna, facile dici non potest. Quid
enim est Christum conculcare, si hoc non est? pręsertim cum tot
tamque manifestos scripturę locos habeas, quibus videre licet Christum
pro omnibus omnium commissis ἀπολύτρωσιν, hoc est redemptionem
ac precium, esse. Iterum ergo pręcursoris verbum considera:
Ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi [Joh. 1. 29]. Ut qui
dicit peccata mundi, si unum origi │ nale peccatum tulit? an peccatum
aliud non est quam originale? ut cum dicat peccata, nihil aliud intelligere
debeamus quam originale, quod scilicet omnia peccata sint
originale peccatum tantum? Quorum utrunque quam sit absurdum,
omnibus est manifestum. Ioan. 3. [Joh. 3. 17] sic legere poteras: Non
misit deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur
mundus per ipsum. Qui credit in eum, non iudicatur. Ecce mundum
salvari per Christum, non tantum originale, aut etiam baptismum
pręcedens peccatum sanari. Deinde quod sequitur: Qui credit
in eum, non iudicatur, te manuducere potuit in fidei cognitionem,
quod fide in deum per Christum omnia peccata delentur, ita ut ne
iudicentur quidem, qui Christo fidunt. De qua re non est hic ad
sufficientiam dicendi locus, ne librum potius videamur quam expostulationem
scripsisse. Ibidem 1. cap. [Joh. 1. 17]: Lex per Mosen
data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Quod si

--233--

per Christum non nisi originale et pręcedentia baptismum peccata
delentur, quod nam discrimen erit Moseos et Christi? pręsertim
qum iuxta vestram opinionem circumcisio apud priscos hoc potuerit,
quod apud vos baptismus, quamquam illa in venturo Christo, hic in
iam accepto. Aut quę nam esset gratia semel abluisse eum, quem
scias mundum esse nulla ratione posse? Gratia sic per Christum facta
est [Joh. 1. 17], ut perpetua sit, perpetuo duret, perpetuo expiet. Nam
omne, quod pater Christo dederit, ad eum veniet, et, quod ad eum
venerit, non eiiciet foras Io. 6. [Joh. 6. 37]. Verumtamen ad luculenta
veniamus. Christus sic pronunciat Io. 14. [Joh. 14. 6]: Ego sum
via, veritas et vita. Quandoquidem ergo via est, per eum ingre │ di
oportet in vitam; nam qui alia ingrediuntur, fures sunt et latrones.
Ibidem rursum inquit: Nemo venit ad patrem nisi per me [Joh. 14. 6].
Non ergo per sacramenta, non per aliud precium itur ad patrem, quam
per Christum. Ipse dixit, qui et veritas est. Nulla igitur prorsus
venitur ad patrem via, quam Christo. Istic: Ego ad patrem vado,
et quicquid petieritis in nomine meo, hoc faciam. Hoc se ipsum
facturum recipit Christus, quod in eius nomine petierimus. Si ergo
iniquitates nostrę sicut onus grave nos premunt, per Christum levari
orabimus, et ipse faciet, quod orabimus; non enim dixit: Sacramentorum
vi liberabimini nec alia quacunque re, sed me: cum enim
petieritis in nomine meo, faciam. Cap. 16. [Joh. 16. 23] sic inquit:
Amen, amen dico vobis, quęcunque petieritis a patre in nomine meo,
dabit vobis. Hic patrem daturum pollicetur, quod paulo ante ipse
promiserat, indiscriminatim sibi et patri, quod nobis divinitus datur,
attribuens. Deinde si nobis a patre, quęcunque tandem oramus in
nomine Christi, donantur, qur non delictorum veniam in eius nomine
petemus? aut cur alia via quam per Christum eam quęremus?
Lucę 24. [Luc. 24. 25ff.] aperte legis Christum apostolis, et qui cum
eis erant, mentem sic illustrasse, ut scripturas caperent, ac mox ex
ipsis ostendit, ut se pati oportuerit et resurgere tercia die et in nomine
ipsius praedicari poenitentiam et remissionem peccatorum in
omnes gentes. Habes hic sole clarius poenitentiam et remissionem
peccatorum oportere in Christi nomine prędicari, nec est, ut hic de
originali et baptismum pręcedentibus causeris; nam in genere dixit
poenitentiam et remissionem │ peccatorum. Iccirco fieri nequit, ut

--234--

resipiscentibus Christum semel modo possis salutarem esse dicere;
sed poenitentiam et remissionem peccatorum in nullo alio valere confiteri
cogeris, quam in nomine Christi; oportuisse enim, inquit, in
eius nomine pęnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes
prędicari. Actorum 4. [Act. 4. 12] perhibet Petrus non aliud esse
nomen sub sole, in quo nos oporteat salvos fieri, quam nomen Iesu.
Quomodo igitur tu audes adseverare sacramentis abstergi vulnera nostra,
quę solius Christi sanguine curantur? Sanguis enim testamenti est,
qui pro totius multitudinis salute fusus est [Matth. 26. 28]. Verum
quid longius rem istam perscrutor? Cum novum testamentum ideo
sancitum sit, ut ęterni filii dei ęterno sanguine perpetuo accessionem
habeamus ad deum [Eph. 2. 18] et non Iudęorum ritu cogamur vaccarum
et caprorum cruore pollui potius quam lustrari [Hebr. 9. 11ff.],
sed, quotiescunque vulnus accepimus, ad patrem clamemus, ut filii sui
precio mederi, hoc est ignoscere, dignetur. Veritas est, qui in suo
nomine postulare iussit. Impetrabimus ergo; nemo enim est, qui
negare possit; idem enim est, qui hanc viam ostendit, quod et pater;
unde et seipsum quoque facturum spondet, quod alio loco de patre
promittit [Joh. 14. 13]. Iam quid apostolorum testimonia produxero?
qui toti in hoc sunt, ut Christum omnibus gentibus, omnibus animi
morbis, omnibus conscientię vulneribus comprobent esse salutarem.
At, inquies, omnia, quę adducta sunt, non equidem inficior; Christus
agnus est, qui peccata mundi tollit [Joh. 1. 29], sed semel cuique tollit.
Quis vero hoc unquam dixit: semel tollit? Nam quod semel tantum
mortuus est, non istud continuo sequitur, │ quod semel tantum deo
reconciliet. Ut enim ęterni dei filius est, ita precium sanguinis eius
in perpetuum durat ad omnium omnia exhaurienda peccata, non semel,
sed semper; nam ad hoc semper vivit, semper ad dexteram patris
sedet [Hebr. 8. 1], ut semper placet iustam dei iram. Neque hoc
nostrum commentum est. Habes 1. Io.2. [1. Joh. 2. 1f.]: Filioli, hęc
scribo vobis, ne peccetis. Et si quis peccaverit, advocatum habemus
apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propiciatio pro
peccatis nostris, non solum autem pro nostris, sed etiam pro totius
mundi. Primum, quibus scribit hic Ioannes? nimirum fidelibus; ergo
et fidelibus, qui iam baptizati haud dubie erant, Christum propitiationem
promittit. Secundo loco, cum dicit "et si quis peccaverit",
manifestum est, eum non de originali morbo loqui; hunc enim non

--235--

peccamus ipsi, sed peccavit Adam. Postremo, iterum audis Christum
hostiam esse, quę non solum gentis alicuius, sed universi orbis
universa delicta expiet. Quod et ipse dulcissima Samaritę parabola
docuit, qum ipsum eius quoque, quod supra duos denarios expensum
esset, prędem facit [Luc. 10. 30-35]. Porro, quid aliud agit Paulus
per totam ad Hebręos epistolam, quam ut vim ingeniumque mortis
Christi explicet? Ut scilicet Christus una quidem morte vel oblatione
sanctificatos, hoc est fideles, in perpetuum consummaverit, eum
veterum hostiis opponens, quod illas crebro iteratas oportuisset, ipsum
vero tam sanctam, tam divitem, tam denique absolutam esse oblationem,
ut, qui ea freti sint, perpetuo per ipsam ad deum accedant. Et
propterea sic inquit cap. 13. [Hebr. 13. 8]: Christus Iesus heri et
hodie, ipse etiam in sęcula. Non aliud │ procul dubio intendens, quam
quod Christus ad usque mundi consummationem tam salutaris est,
quam erat, cum in cruce mactatus spiritum redderet; mox enim adiungit:
Doctrinis variis et peregrinis ne circumferimini [Hebr. 13. 9]
optimum enim est gratia stabiliri cor, hinc salutem hominis pendere
definiens, si sola dei gratia per Christum nitatur, quam viam novam
noviterque structam Christus patefecit, Hebr.*10. [Hebr. 10. 20].
Sola ergo dei gratia foelicitati restituimur. Porro gratia dei per
Christum sic firmata est, ut ferme iam debiti rationem induerit.
Quomodo enim non omnia nobis donavit, qui filio suo non pepercit
[Röm. 8. 32]? Hoc autem postremum, quod maxime contra adsertionem
tuam pugnat, videlicet sola gratia dei nos iustificari, non sacramentis,
quę tu libenter magno venderes, Paulus tam Romanis quam
Galatis scribens clarissime adserit. Nam si sacramentis aboleri
peccata potuissent, qur factum esset, ut Christus carnem indueret et
non potius sacramenta institueret, quibus expiaremur? At dices
sacramenta non propria, sed passionis Christi virtute repurgare peccata.
Qur igitur Aristotelicę oblitus es maximę? Propter quod
unumquodque tale, et ipsum magis. Si sacramenta ideo purificant,

--236--

quod Christi sanguine sunt imbuta, sanguinis igitur est, non sacramentorum,
criminum ablutio. Qui ergo Christi sanguine intrepide
fidunt, peccatorum remissionem impetrant. Quod si sacramentum
accedat, exterioris potius hominis informatio est, quam interioris. Ut
enim hic elementis nullis doceri aut fide │ lis reddi potest, sic iste
quicquam capere nequit, quod sensu non experitur. Ut ergo toti,
hoc est tam interiori quam exteriori, homini deus satisfaceret (ut
exempli causa dicamus), eum, qui iam credidisset, aqua tingi iussit,
non ut animum ablui hac ratione voluerit - nam qui fieri posset, ut
incorporea substantia elemento corporeo ablueretur? - sed ut exterior
homo visibili signo initiaretur, quo eius quoque rei, quę apud
interiorem vel fidei lumine vel manifesto gratię dei verbo geritur,
certior fieret. Quod Augustinus recte vidit, qum dixit, etiam, qum
verbum accedat ad elementum, fide tamen omnia confici. Sed leve
sit tam Augustini testimonium quam nostrum, nisi verbo dei clare
idem habeatur. 1. Petri 3. [1. Petri 3. 21] sic scriptum est: Cuius
figuram referens baptismus nos quoque nunc salvos reddit, non depositio
sordium carnis, sed conscientię bonę responsio ad deum per
resurrectionem Iesu Christi. Vides hic primum baptismum pro fide
accipi; nam ea sola nos salvos reddit. Nec mirum hoc est aut inusitatum
apostolis, ut scilicet signum pro signato accipiant; Paulus
enim cum crebro id faciat, apertissime tamen in Romanorum epistola

--237--

secundo [Röm. 2. 26 ff.]. Quod et Petrus ipse │ continuo adiunctis sequentibus
verbis idem manifestum facit: Non dispositio sordium carnis,
inquiens [1. Petr. 3. 21]; quibus aperte liquet baptismum nos non salvos
reddere, quatenus corporis superficiem sordesque abluit, sed quatenus
conscientia nostra sibi probe respondet et constat, cum sese excutit,
quomodo ad deum habeat, ac vitę in Christo certa est, quoniam ipse
ex mortuis resurrexerit. Quid multis opus est? Caput hoc esto: Sola
gratia dei nos salvos fieri, id autem, qum ea fidimus. Ocius ergo cum
tua ista in gratiam dei contumeliosa opinione facesse, qua sacramentis
adseverasti admissa deleri, non alia ratione, oportere. Et quandoquidem
hactenus palam sic docuisti, non citra iniuriam filii dei, per
eum te oro, ut resipiscas, mentem ab errore revoces et in obsequium
dei mancipes [2. Cor. 10. 5], ita ut nullius verbum apud te tantum
valere sinas, quantum dei. Quod si feceris, iam novus homo fies et,
quod prius ex hominum somniis constanter adseruisti, damnabis,
cadentque de oculis tuis squamę [Act. 9. 18]; quibus ablatis verum
propius constantiusque intuebere; cuius faciem si recte contemplatus
eris, pudebit superioris audacię, qua tam gloriose absque verbi dei
autoritate non modo istum, sed et multos alios errores adfirmasti.
Reddetur et animus tuus paulo humanior ac moderatior, ne more
quorundam quotidie nova excites incendia, nunc hęreticos, qui dei
verbo nituntur, nunc vero eosdem indicta causa trucidandos vociferantes
[!]. Quorum furorem et fremitum dominus aliquando dissipabit.
Quin potius hoc age, ut, si quando audias, quod a sententia
tua abhorreat, contine [!] paulis │ per iudicium ac interim verbum dei
consule, neque id in lacunis, sed in ipso fonte et scaturigine, simulque
ora, ut, qui te liberaliter ad hauriendum invitavit, donet, ut coelestem
aquam [Joh. 4. 10], hoc est scientiam, pure haurias. Hic mihi haud
dubie aliter pronunciabis, quam qum carnem et sanguinem consuluisti
[Gal. 1. 16]; omnis enim caro foenum [1. Petr. 1. 24]. Quod si contra
in contumelioso errore contumaciter perstiteris, gratiam dei conculcando
et carnis et sanguinis audaces opiniones adseverando, erimus
et nos in te confutando constantes, neque solum te, sed et alios
quosdam indoctos doctorculos, quibus plus ęquo hactenus indulsimus,
non alia quam propter arrogantem illorum stulticiam causa. Te vero,

--238--

fama tantum, tametsi vicina, notum, qum tanto fastu turgere negent,
amice primum convenire placuit, ut, si per dei gratiam liceat, fratrem
lucrifaciam [Matth. 18. 15] in nullum alium usum, quam ut dei verbo
posthac fideliter hęreat, hominis laqueum remittat, quo deinde veram
dei gloriam contemplatus miseris mortalium conscientiis non alia cataplasmata
oblinet, quam quę ex cęlestis medici apotheca sint deprompta.
Faxit deus optimus maximus. Amen.
Boni consule amicam hanc expostulationem nostram, serius per
occupationes missam, atque statu eramus.
Vale.
Ex Tiguro 20. die Octobris anno M.Dxxiiij.
Huldrych Zuinglius ex animo tuus, si tu Christi potius esse
velis quam hominis.